라틴어 문장 검색

madet ardua fletu iam galea atque ocreae clipeum excepere cadentem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권22)
sic iuvenem saevi conspecta mole Dryantos iam non ira subit, sed leti nuntius horror, arma tamen, frustra superos Triviamque precatus, molitur pallens et surdos expedit arcus, iamque instat telis et utramque obliquus in ulnam cornua contingit mucrone et pectora nervo, cum ducis Aonii magno cita turbine cuspis fertur in adversum nervique obliqua sonori vincla secat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권372)
cadit intra moenia Graius Ormenus, et pronas tendentis Amyntoris ulnas fundentisque preces penitus cervice remissa verba solo voltusque cadunt, colloque decorus torques in hostiles cecidit per vulnus harenas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권227)
lora excussa manu, retroque in terga volutus semianimos artus ocreis retinentibus haeret;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권239)
huc laceros artus socio conamine portant invalidae, iungitque comes non fortior ulnas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권200)
arma his imperata galea, clipeum, ocreae, lorica, omnia ex aere, haec ut tegumenta corporis essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 437:3)
de armis quicquam mutatum, ocreae tantum ademptae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 440:3)
spongia pectori tegumentum et sinistrum crus ocrea tectum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 562:1)
septemque assurgit in ulnas crescit in septem ulnas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3551)
tris pateat caeli spatium non amplius ulnas ulna proprie est spatium, in quantum utraque tenditur manus - dicta ulna ἀπο` τῶν ὠλενῶν, id est a brachiis, unde et λευκώλενοσ dici- tur - , licet Suetonius ulnam cubitum velit esse tantummodo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1051)

SEARCH

MENU NAVIGATION