라틴어 문장 검색

Nox ea, cum tacita volucer Cyllenius aura regis Echionii stratis adlapsus, ubi ingens fuderat Assyriis exstructa tapetibus alto membra toro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권32)
"Elymum temeraria Gorge evinctum ramis altaque in mole tapetum efflantem somno crescentia vina superstans vulnera disiecta rimatur veste, sed illum infelix sopor admota sub morte refugit, turbidus incertumque oculis vigilantibus hostem occupat amplexu, nec segnius illa tenentis pone adigit costas, donec sua pectora ferro tangeret, is demum sceleri modus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권92)
Sed quoniam edidimus antiquissimis Iudaeorum instrumentis sectam istam esse suffultam quam aliquanto novellam, ut Tiberiani temporis, plerique sciunt, profitentibus nobis quoque, fortasse an hoc nomine de statu eius retractetur, quasi sub umbraculo insignissimae religionis, certe licitae, aliquid propriae praesumptionis abscondat, vel quia praeter aetatem neque de victus exceptionibus neque de solemnitatibus dierum neque de ipso signaculo corporis neque de consortio nominis cum Iudaeis agimus, quod utique oporteret si eidem deo manciparemur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 1:1)
tunc operata deo pubes discumbet in herba, arboris antiquae qua leuis umbra cadit, aut e ueste sua tendent umbracula sertis uincta, coronatus stabit et ipse calix.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 546)
intromissi deinde Thyrsis quidam et Beroeaeus Alexander iniectis tapetibus in caput faucesque spiritum intercluserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 289:1)
umbracula Cicero "umbraculisque sil- vestribus".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 422)
item 'hoc tapete huius tapetis', ut 'sedile sedilis', unde est qui forte tapetibus altis exstructus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2773)
'tapetum tapeti', ut 'templum templi', unde est 'his tapetis' hoc loco:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2772)

SEARCH

MENU NAVIGATION