라틴어 문장 검색

In publico episcopum, domi patrem noverat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:27)
Facilius mala credunt homines et quodcumque domi fingitur, rumor in publico fit.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 8:13)
Sed et bello et pace et foris et domi omnem in partem Romana virtus tum se adprobavit, nec alia magis quam Tarentina victoria ostendit populi Romani fortitudinem, senatus sapientiam, ducum magnanimitatem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 16:1)
Denique multa vides, quibus et color et sapor una reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:7)
si quos ante domi domitos satis esse putabant, effervescere cernebant in rebus agundis volneribus clamore fuga terrore tumultu, nec poterant ullam partem redducere eorum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 44:7)
nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus omnia iam ferme mortalibus esse parata et, pro quam possent, vitam consistere tutam, divitiis homines et honore et laude potentis affluere atque bona gnatorum excellere fama, nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi, atque animi ingratis vitam vexare sine ulla pausa atque infestis cogi saevire querellis, intellegit ibi vitium vas efficere ipsum omniaque illius vitio corrumpier intus, quae conlata foris et commoda cumque venirent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 1:3)
Ceteris enim ferme diebus qui perorandis causis oportuni sunt, hora omnino repperiri nulla potest, quin tuorum clientium negotia vel defendas in foro vel domi discas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 1:3)
Declinante, inquit, in vesperum die quem Saturnale festum erat insecuturum, cum Vettius Praetextatus domi convenire se gestientibus copiam faceret, eo venerunt Aurelius Symmachus et Caecina Albinus, cum aetate tum etiam moribus ac studiis inter se coniunctissimi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 15:2)
Si diligenter adtenderis, invenies et domi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 11:2)
Domi enim nobis animos induimus tyrannorum, et non quantum decet, sed quantum licet, exercere volumus in servos.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 14:1)
qui solent cum concubinis, non cum coniugibus, inire convivia, tamquam has et in vulgus produci et lascivire quoque, illas non nisi domi abditas tueri deceat tectum pudorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 3:2)
Migrandum est, ut mane domi te, Galle, salutem:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CVIII3)
Saepe domi non es, cum sis quoque, saepe negaris:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, V4)
Domi cenat.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XI4)
Nil intemptatum Selius, nil linquit inausum, Cenandum quotiens iam videt esse domi.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XIV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION