라틴어 문장 검색

His auditis, Boemundus, trecentis raptim equitibus collectis, et quingentis peditibus, profectus est ad liberationem nepotis sui, et catholicorum inhabitatorum civitatis Rohas.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:11)
- Quomodo, sepulto rege Baldewino, nepos illius, Baldewinus de Burg, ab omnibus in regem sit electus et unctus, Germundo novo patriarcha consecrato.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 59:2)
Quinto errasti, quia unico consilio contentus fuisti, cum in tam arduonegotio multa consilia sint necessaria.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 171:1)
Redarguuntur itaque hoc in loco qui unicam hanc vitam putent esse, quae sit in hoc saeculo (omnia plena lapsus, plena moeroris sunt) et redarguuntur simplici serie gestorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:1)
nec enim Grumbates, inulta unici pignoris umbra, ire ultra patiebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 1:2)
Ut Tullius quoque docet, crudelitatis increpans Caesarem, in quadam ad Nepotem epistula:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 13:1)
Et duarum incolae civitatum, quas amnes amplexi faciunt insulas, parva sui fiducia trepidi, ad Ctesiphontis moenia se contulerunt, pars per silvarum densa, alii per paludes vicinas, alveis arborum cavatarum invecti, ad unicum auxilium et potissimum itineris longi, quod supererat, dilabuntur, ulteriora petituri terrarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 8:1)
Et quia huic nomini amplissimum magistratum portendi per quietem praedictum est seni, Varronianus nepos eius infans etiam tum, cum Ioviano patre declaratus est (ut supra rettulimus) consul.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 17:1)
Haec quidam veterum formidantes, cognitiones actuum variorum, uberibus explicatas, non edidere superstites, ut in quadam ad Cornelium Nepotem epistula Tullius quoque testis reverendus affirmat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 2:1)
Constantius, divi Claudii optimi principis nepos ex fratre, protector primum, inde tribunus, postea praeses Dalmatiarum fuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 1장 2:1)
quem persequens Orestes patricius cum exercitu, metuens Nepos adventum Orestis, ascendens navem fugam petit ad Salonam et ibi mansit per annos quinque;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 7장 1:3)
Eodem itaque tempore habebat Anastasius imperator tres nepotes, id est Pompeium, Probum et Hypatium;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 13장 1:1)
Ergo antequam exhalaret, nepotem suum Athalaricum in regnum constituit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 16장 3:1)
Alboin nepoti sui Gisolfi Foroiuli concessit et reliquos nobiles Langobardos.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 19)
Quibus dimissis imperator generali conventu Aquis sollemniter habito Bernhardum filium Pippini, nepotem suum, in Italiam misit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 812 214:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION