라틴어 문장 검색

itaque occultas nominationes commensusque e membris operum pronuntians, ut memoriae tradantur, breviter exponam;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말10)
Nec tamen ego, ut mutetur consuetudo nominationum aut sermonis, ideo haec proposui, sed uti non sint ignota philologis, exponenda iudicavi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장29)
Nam quattuor locis sunt aedium sacrarum marmoreis operibus ornatae dispositiones, [e quibus propriae de his nominationes clarissima fama nominantur] quorum excellentiae prudentesque cogitationum apparatus suspectus habent in deorum σημαντικοῖσ. primumque aedes Ephesi Dianae ionico genere ab Chersiphrone Gnosio et filio eius Metagene est instituta, quam postea Demetrius, ipsius Dianae servus, et Paeonius Ephesius dicuntur perfecisse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말55)
tanta enim unio conformitatis, imo, unitas unitionis fideli pace nostras mentes conciliat, ut non solum illa unio simulatoria, unitatis vestiatur imagine, verum etiam unitionis phantasia deposita, ad identitatis aspiret essentiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:8)
Secundum quam quidem unionem personae, cum Deus homo factus dicitur, aut aliud quam primitus fuerit esse conceditur, non hoc ex mutatione substantiae, sed unitate personae intelligendum, quia videlicet Deus hominem sibi in unam personam conjunxerit, et rem alterius naturae in hanc unionem sibi sociaverit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 29:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION