라틴어 문장 검색

quae disciplina ac severitas eo pertinebat, ut sincera et integra et nullis pravitatibus detorta unius cuiusque natura toto statim pectore arriperet artis honestas, et sive ad rem militarem sive ad iuris scientiam sive ad eloquentiae studium inclinasset, id solum ageret, id universum hauriret.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 7:1)
et statim ex itinere reuocatus iam quidem adfectum, sed tamen spirantem adhuc Augustum repperit fuitque una secreto per totum diem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 21장 1:2)
si id consilium damnaret, at ille divideret saltem innumerabiles copias neu sub unum fortunae ictum totas vires regni cadere pateretur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 3:2)
dedit hanc contagio labem et dabit in plures, sicut grex totus in agris unius scabie cadit et porrigine porci uvaque conspecta livorem ducit ab uva.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II50)
ast illum in plurima sectum frusta et particulas, ut multis mortuus unus sufficeret, totum corrosis ossibus edit victrix turba, nec ardenti decoxit aeno aut veribus:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV29)
at varii rerum inpediunt prohibentque colores, quo minus esse uno possit res tota nitore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:19)
perturbatus enim totus trepidabat et unus quisque suum pro re [cognatum] maestus humabat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:10)
et in tota Libyae fons unus arena Ille fuit, de quo primus sibi posceret undam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:75)
Unus saepe tibi tota denarius arca Cum sit et hic culo tritior, Hylle, tuo, Non tamen hunc pistor, non auferet hunc tibi copo, Sed si quis nimio pene superbus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LI1)
Iustius at quanto mirere, quod exeat unus, Labantur toti cum mihi saepe dies.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXX2)
Turbabis versus nec littera tota volabit, Unam perdideris si Palamedis avem.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXV Grues1)
negatis eam esse, quae expleta sit omnibus iis rebus, quas natura desideret, totamque eam in una virtute ponitis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 77:7)
quam facultatem et exercitatio dabit, ex qua consuetudo gignitur, et similium verborum conversa et immutata casibus aut traducta ex parte ad genus notatio et unius verbi imagine totius sententiae informatio pictoris cuiusdam summi ratione et modo formarum varietate locos distinguentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 358:5)
Quibus positis unius argumenti conclusione tota ab his causa conprenditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 55:7)
ut, qua voce ter omnino post Romam conditam consul usus esset pro universa re publica apud eos solum qui eius vocem exaudire possent, eadem voce senatus omnis ex omnibus agris atque oppidis civis totamque Italiam ad unius salutem defendendam excitaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 9장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION