라틴어 문장 검색

Ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt funera natorum, rogus aspiciendus amatae coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X101)
ille nec argentum dubitabat mittere, lances Parthenio factas, urnae cratera capacem et dignum sitiente Pholo vel coniuge Fusci;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII13)
prima est haec ultio, quod se iudice nemo nocens absolvitur, improba quamvis gratia fallaci praetoris vicerit urna.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII2)
sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui de Corcyraea temetum duxerat urna.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV10)
Caelataque amnem fundens pater Inachus urna et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 19:3)
Compositis plenae gemuerunt ossibus urnae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:26)
Sed postquam condidit urna Supremos cineres, miserando concita vultu, Effusas laniata comas, concussaque pectus Verberibus crebris, cineresque ingesta sepulcri, Non aliter placitura viro, sic moesta profatur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:5)
Fingit solemnis Campus, Et non admissae dirimit suffragia plebis, Decantatque tribus, et vana versat in urna.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:8)
Expellam tumulis, abigam vos omnibus urnis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:57)
coelo tegitur, qui non habet urnam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:60)
Omnia maiorum vertamus busta licebit, Et stantes tumulos, et qui radice vetusta Effudere suas, victis compagibus, urnas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:83)
Fortuna recursus Si det in Hesperiam, non hac in sede quiescent Tam sacri cineres, sed te Cornelia, Magne, Accipiet, nostraque manu transfundet in urnam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:29)
numquam plenas plangemus ad urnas?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:35)
nec plus Leo tollitur Urna.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:16)
iusto date thura sepulchro Et placate caput, cineresque in litore fusos Colligite, atque unam sparsis date manibus urnam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:99)

SEARCH

MENU NAVIGATION