라틴어 문장 검색

Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita sit sonitus vocum atque verborum iucundioris, quae a Graecis εὐφωνία dicitur, quam regulae disciplinaeque quae a grammaticis reperta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 1:1)
Huius autem vocis cum elegantior hoc in loco sonus est, tum ratio certa et probata est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 19:1)
Haut, ut opinor, enim mortalia saecla superne Aurea de caelo demisit funis in arva, cum dicere usitatius manente numero posset:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 22:2)
Ain tu, inquit, aliarum homo rerum iudicii elegantissimi, 'mortalibus multis' ineptum tibi videri et frigidum, nil autem arbitrare causae fuisse quod vir modesti atque puri ac prope cotidiani sermonis 'mortalibus' maluit quam ' hominibus' dicere, eandemque credis futuram fuisse multitudinis demonstrationem, si 'cum multis hominibus,' ac non 'cum multis mortalibus' diceret?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIX 3:2)
Hic vereri ex ea parte dictum est quae est non usitatior.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 4:3)
DUAE istae in loquendo figurae notae satis usitataeque sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIX 2:1)
Est haec quidem, quam dicunt, verbi huiusce sententia et paenitere nisi in voluntariis rebus non probe dicitur, tametsi antiquiores verbo ipso alio quoque modo usitati sunt et paenitet ab eo quod est paene et paenuria dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 10:1)
CUM librum veteris scriptoris legebamus, conabamur postea memoriae vegetandae gratia indipisci animo ac recensere quae in eo libro scripta essent in utrasque existimationes laudis aut culpae adnotamentis digna, eratque hoc sane quam utile exercitium ad conciliandas nobis, ubi venisset usus, verborum elegantium recordationes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 2:1)
Commutationes, id est conlationes communicationesque, non usitate dixit, set non hercle inscite nec ineleganter.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 28:2)
sed quae procrastinata sunt ab eo, ut post recenserentur, et absolvi, quoniam mors praeverterat, nequiverunt, nequaquam poetarum elegantissimi nomine atque iudicio digna sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 7:1)
Sed nos postea Favorino desideranti harum omnium significationum monumenta apud Ciceronem, sicut supra scripsi, et apud elegantissimos veterum reperta exhibuimus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VII 9:7)
Fac igitur ut experiamur elegantiorem esse te in medendo quam in dicendo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 8:1)
In priore verbo graves prosodiae, quae fuerunt, manent, reliquae mutant, mutant inquit elegantissime pro mutantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XII 9:3)
Obesum hic notavimus proprie magis, quam usitate dictum pro exili atque gracilento;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 4:3)
Tum grammaticus usitati pervulgatique verbi obscuritate motus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION