라틴어 문장 검색

nepos erat oratoris Hortensii, inlectus a divo Augusto liberalitate decies sestertii ducere uxorem, suscipere liberos, ne clarissima familia extingueretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 37장3)
et Caesar quamvis posthabitam decies sestertii dote solatus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 86장5)
eversio rei familiaris dignitatem ac famam praeceps dabat, donec tulit opem Caesar disposito per mensas milies sestertio factaque mutuandi copia sine usuris per triennium, si debitor populo in duplum praediis cavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장6)
adiecit Vitellius sestertium decies Sosibio, quod Britannicum praeceptis, Claudium consiliis iuvaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 4장7)
Faenus agitare et in usuras extendere ignotum;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 26장 1:1)
cum enim versuram facere publice necesse esset neque eius condicionem aequam haberent, semper se interposuit, atque ita ut neque usuram umquam ab iis acceperit neque longius, quam dictum esset, debere passus sit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 2장 4:2)
nam neque indulgendo inveterascere eorum aes alienum patiebatur neque multiplicandis usuris crescere.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 2장 5:1)
de pecuniis mutuis disiecta nouarum tabularum expectatione, quae crebro mouebatur, decreuit tandem, ut debitores creditoribus satis facerent per aestimationem possessionum, quanti quasque ante ciuile bellum comparassent, deducto summae aeris alieni, si quid usurae nomine numeratum aut perscriptum fuisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 42장 2:1)
notauitque aliquos, quod pecunias leuioribus usuris mutuati grauiore faenore collocassent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 39장 1:3)
quare Parrasi quoque tabulam, in qua Meleagro Atalanta ore morigeratur, legatam sibi sub condicione, ut si argumento offenderetur decies pro ea sestertium acciperet, non modo praetulit, sed et in cubiculo dedicauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 44장 2:1)
dubitauit etiam an priuatis spectaculis operam inter scaenicos daret quodam praetorum sestertium decies offerente.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 21장 2:3)
atque ex eo tempore prope ad medium Neronis principatum in secessu plurimum uixit, ne ad gestandum quidem umquam iter ingressus quam ut secum uehiculo proximo decies sestertium in auro efferret, donec in oppido Fundis moranti Hispania Tarraconensis oblata est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 8장 1:2)
ante paucos dies seruo Caesaris pro impetrata dispensatione decies sestertium expresserat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 5장 2:1)
hanc ad munditiem adde mundiorem, quod culus tibi purior salillo est, nec toto decies cacas in anno;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 237)
At Arnoldium turpissimum, morte decies repetita, supplicio exquisito, et poenis acerbissimis affici oportebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.46)

SEARCH

MENU NAVIGATION