라틴어 문장 검색

deligitur artifex talium vocabulo Locusta, nuper veneficii damnata et diu inter instrumenta regni habita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 66장5)
urgentibusque Agrippinae minis, quia nullum crimen neque iubere caedem fratris palam audebat, occulta molitur pararique venenum iubet, ministro Pollione Iulio praetoriae cohortis tribuno, cuius cura attinebatur damnata veneficii nomine Locusta, multa scelerum fama.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장7)
nam exorta vis locustarum ambederat quidquid herbidum aut frondosum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 5장8)
subvectaque utensilia ab Ostia et propinquis municipiis pretiumque frumenti minutum usque ad ternos nummos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 39장4)
Non etenim semper nos agimus, quin interdum utensilia Dei sumus;
(단테 알리기에리, Epistolae 32:6)
nihil vilius est locustis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:5)
hic fugit urbes, zona pellicia cingitur, locustis alitur et melle silvestri et in typum paenitentiae praedicat tortuosissimi animalis vestitus exuviis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 3:13)
Vestis aspera, zona pellicia, cibus locustae meique silvestre, omnia virtuti et continentiae praeparata.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:11)
sed Varro dicit in diluvio aliquos ad montes confugisse cum utensilibus, qui lacessiti postea bello ab his, qui de aliis veniebant montibus, facile ex locis superioribus vicerunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5787)
postea paulatim ingressi cuncta vastarunt octo integris mensibus, adeo ut quae incendere non poterant, militari manu diruerent, solo remanente Capitolio, ad quod cum utensilibus reliqui confugerant cives:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6527)
super arietem cicer arietinum, super taurum bubulae frustum, super geminos testiculos ac rienes, super cancrum coronam, super leonem ficum Africanam, super virginem steriliculam, super libram stateram in cuius altera parte scriblita erat, in altera placenta, | super scorpionem pisciculum marinum, | super sagittarium oclopetam, super capricornum locustam marinam, super aquarium anserem, super pisces duos mullos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 35:4)
Quasi non abunde sit mihi in prato cibus, Grilli, scarabaei, locustarum copia:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Terraneola et vulpes: Pravis non esse fidem adhibendam.4)
Perfundit fluvio pastus Baptista locustis silvarumque favis et amictus veste cameli;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Baptizatur Christus1)
deditisne vos populumque Collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, divina humanaque omnia in meam populique Romani dicionem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 400:6)
castra quoque amissa erant, exutusque omnibus utensilibus miles Tusculum se, fide misericordiaque victurus hospitum, quae tamen non fefellerunt, contulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 454:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION