라틴어 문장 검색

Sub extrema saxi margine poma et uvae faberrime politae dependent, quas ars aemula naturae veritati similes explicuit;
(아풀레이우스, 변신, 2권 4:7)
Gerebamus infantulos ei mulieres, gerebamus pullos, anseres, haedos, catellosj1., et quidquid infirmo gradu fugam morabatur, nostris quoque pedibus ambulabat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 3:5)
non enim ovum, quod scimus illud, sed pinnis et unguibus et oculis et voce etiam perfectum edidit pullum, qui matrem suam coepit continuo comitari.
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:16)
ille porcorum, pullorum, piscium et cuiuscemodi pulmentorum largissimas reliquias, hic panes, crustula, lucunculos, hamos, lacertulos et plura scitamenta mellita.
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:8)
Itidem hoc pulli pavefacti matri nuntiant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 13:1)
Id ubi ex pullis dixisse dominum mater audivit, 'Tempus,' inquit, 'est cedendi et abeundi;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 16:1)
Cum vero adfecta iam prope aestate uvas a sole mitescere tempus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, V 9:2)
atque eo magis si, loco fructuum uvae et olivae, producat disputationum et contentionum carduos et spinas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 162:8)
At nos liquorem bibimus et propinamus ex infinitis confectam uvis, iisque maturis et tempestivis, et per racemos quosdam collectis ac decerptis, et subinde in torculari pressis, ac postremo in vase repurgatis et clarificatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 307:4)
Est itaque instantia foederis experimentum illud satis vulgatum, cum recipitur ramus aliquis vitis intra domum ubi sit focus assiduus, ex quo maturescunt uvae etiam mense integro citius quam foras;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 333:7)
ut fit in conservatione uvarum et fructuum intra arenam, et farinam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:10)
Pro Septembri, uvae, poma, papaver variorum colorum, mala Persica, melocotonea, nectarinae, corna, pyra hyemalia, cydonea.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:10)
Ease sint rosa, iuniperus, aquiolia, oxyocantha (sed haec rarior propter odoris gravitatem dum floret), ribesium baccis rubris, uva crispa, rosmarinus, laurus, rubus odoratus, et id genus aliae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 7:12)
Etenim (ut ait Scriptura) non colliguntur uvae ex spinis, neque iustitia suaves suos fructus edere potest inter vepres et dumeta scribarum et ministorum rapacium et lucris inhiantium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 6:3)
Hic in plateis civitatis vindicabitur et quasi pullus equinus fugabitur et, ubi non speravit, apprehendetur;
(불가타 성경, 집회서, 23장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION