라틴어 문장 검색

acerbus odisti et fugis ut Rusonem debitor aeris,qui nisi, cum tristes misero venere kalendae,mercedem aut nummos unde unde extricat, amarasporrecto iugulo historias captivus ut audit.
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장57)
convallem ruris aviti improbus aut campum mihi si vicinus ademit et sacrum effodit medio de limite saxum, quod mea cum patulo coluit puis annua libo, debitor aut sumptos pergit non reddere nummos vana supervacui dicens chirographa ligni, expectandus erit qui lites inchoet annus totius populi, sed tunc quoque mille ferenda taedia, mille morae;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI13)
Manlium vero Capitolii vindicem, quia plerosque debitorum liberaverat altius et incivilius se efferentem, ab illa ipsa quam defenderat arce deiecit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 18:1)
9. Nec nos nec ballivi nostri seisiemus terram aliquam nec redditum pro debito aliquo, quamdiu catalla debitoris sufficiunt ad debitum reddendum;
(Magna Carta 11:1)
et si capitalis debitor defecerit in solucione debiti, non habens unde solvat, plegii respondeant de debito;
(Magna Carta 11:3)
Sunt tibi, confiteor, diffusi iugera campi Urbanique tenent praedia multa lares, Et servit dominae numerosus debitor arcae Sustentatque tuas aurea massa dapes.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXI1)
Debitor usuram pariter sortemque negabit, Non reddet sterilis semina iacta seges:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLII2)
Felix tunc ego debitorque voti Casurum tibi rusticas ad aras Ducam cornibus aureis iuvencum.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLII3)
et vult etiam beneficii sibi debitores esse Troianos, quod interim Graeci ablegati sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 14015)
an quia utriusque rei debitor 'reus' dicitur?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 22910)
voti reus voti debitor:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2372)
per quos aut vacationem meremur, aut reditum in corpora.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7436)
et quaeritur utrum animae per apotheosin, de quibus ait 'pauci laeta arva tenemus', possint mereri perpetuam vacationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7452)
qui quidem in tribunatu iudicaverit contra P. Africani avunculi sui testimonium vacationem augures quo minus iudiciis operam darent non habere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 1:3)
nos autem beatam vitam in animi securitate et in omnium vacatione munerum ponimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 53:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION