라틴어 문장 검색

hac igitur ratione vacillant omnia tecta, summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:16)
"Nec dissimulabo principio ita Natalis mei errantem, vagam, lubricam nutasse sententiam, ut sit nobis ambigendum, utrum tua eruditio 1 turbata sit, an vacillaverit per errorem."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:3)
Motus erat is, quem et C. Iulius in perpetuum notavit, cum ex eo in utramque partem toto corpore vacillante quaesivit quis loqueretur e luntre, et Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장3)
qui iam pridem premuntur, qui numquam emergunt, qui partim inertia, partim male gerendo negotio, partim etiam sumptibus in vetere aere alieno vacillant, qui vadimoniis, iudiciis, proscriptione bonorum defetigati permulti et ex urbe et ex agris se in illa castra conferre dicuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 21:2)
alii cum eas voluptates, quae ad amicos pertinerent, negarent esse per se ipsas tam expetendas, quam nostras expeteremus, quo loco videtur quibusdam stabilitas amicitiae vacillare, tuentur tamen eum locum seque facile, ut mihi videtur, expediunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 86:2)
sed et ille reprehensus a multis est, nec vos exitum reperitis, totaque res vacillat et claudicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 107:6)
Iustitia vacillat vel iacet potius omnesque eae virtutes, quae in communitate cernuntur et in societate generis humani.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 153:7)
sed quod scribis igniculum matutinum γεροντικόν, γεροντικώτερον est memoriola vacillare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 1 4:4)
cuius non sine magna culpa vacillarunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 18 4:3)
accepi tuam epistulam vacillantibus litterulis, nec mirum tam gravi morbo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 15 3:2)
leviculus sane noster Demosthenes, qui illo susurro delectari se dicebat aquam ferentis mulierculae, ut mos in Graecia est, insusurrantisque alteri:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 103:2)
haut cuivis promptum est murmurque humilesque susurros tollere de templis et aperto vivere voto.
(페르시우스, 풍자, satire 23)
Sestertium suum vidit decies, sed male vacillavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:28)
Illic Credulitas, illic temerarius Error vanaque Laetitia est consternatique Timores Seditioque recens dubioque auctore Susurri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 7:10)
3. Amplius quinquaginta abhinc annis, cum nucleare ob discrimen terrarum orbis vacillaret, Sanctus Ioannes XXIII Litteras encyclicas edidit, quibus non modo bellum reppulit, verum etiam pacis propositum praebere voluit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION