라틴어 문장 검색

Sed ut huius quoque diei lucellum tecum communicem, apud Hecatonem nostrum inveni cupiditatium finem etiam ad timoris remedia proficere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 7:1)
Si haec mecum, si haec cum posteris loquor, non videor tibi plus prodesse, quam cum ad vadimonium advocatus descenderem, aut tabulis testamenti anulum inprimerem, aut in senatu candidato vocem et manum commodarem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 6:1)
Tam ridicule facio, si hoc fine quasi bona valitudine delector, quam ille, quisquis vicisse se putat, cum vadimonium distulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 3:2)
Vadimonium promittimus, tamen deserti non in omnes datur actio :
(세네카, 행복론, Liber IV 187:5)
Quosdam, ne ad ruinam domus suae occurrerent, inimicus vadimonio tenuit ;
(세네카, 행복론, Liber VI 41:4)
deinde, cum reprehendisset hanc suam non reddendi tacitam voluptatem, intellegens arrisisse illud lucellum sibi redit ad eandem tabernam et ait :
(세네카, 행복론, Liber VII 112:8)
Omnia istorum tempora excute, aspice quam diu computent, quam diu insidientur, quam diu timeant, quam diu colant, quam diu colantur, quantum vadimonia sua atque aliena occupent, quantum convivia, quae iam ipsa officia sunt :
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 34:1)
Quid si propter usuram vel milensimam valetudinarius faenerator distortis pedibus et manibus ad computandum non relictis clamat ac per vadimonia asses suos in ipsis morbi accessionibus vindicat ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 194:2)
te, qui ad uadimonia curris, non moror:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 239)
Mileto quod crete Thales vadimonia culpas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 65)
Thales Mileto genitus vadimonia damnat;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium18)
hinc tu militiam secutus amplam, castrensem licet ampliare censum per suffragia iusta debuisses, sollemnis tamen abstinens lucelli fama plus locuples domum redisti solum quod dederas tuum putando.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium52)
iurgium interim semisopitum vestris modo sinibus infertur, pacificate certantes, et pontificalis auctoritate censurae suspectis sibi partibus indicite gratiam, dicite veritatem, sancta enim Eutropia, si quid vadimonio meo creditis, victoriam computat, si vel post damna non litiget.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Pragmatio salutem 4:1)
quem si domesticis fidei deputata humanitate foveatis, id est, ut debitum glaebae cano-nem non petatur, tantum lucelli praestitum sibi computat (peregrini hominis ut census, sic animus angustus), ac si in patrio solo rusticaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Censorio salutem 2:1)
eo vadimonia fieri iusserunt, ibique eo anno ius dictum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 422:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION