라틴어 문장 검색

captes astutus ubique testamenta senum neu, si vafer unus et alter insidiatorem praeroso fugerit hamo, aut spem deponas aut artem inlusus omittas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.17)
philistus quoque meretur, qui turbae quamvis bonorum post eos auctorum eximatur, imitator Thucydidis et ut multo infirmior ita aliquatenus lucidior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 75:2)
imitator autem est Atticorum, fecitque illi properata mors iniuriam, si quid adiecturus fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 116:4)
praecipue vero presserunt eum, qui videri Atticorum imitatores concupierant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 180:1)
proponamus laudanda, invenietur imitator.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 66:9)
Quibus quisquis se tradidit, quaestiunculas quidem vafras nectit, ceterum ad vitam nihil proficit, neque fortior fit neque temperantior neque elatior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 111 2:1)
ἔνθα δ̓ ἐγω` πόλιν ἔπραθον, ὤλεσα δ̓ αὐτούσ. Et imposuerat Herculi minime vafro, nisi fuisset illic Febris, quae fano suo relicto sola cum illo venerat:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 4:21)
Iulias postmeridianus consul, homo quantumvis vafer, qui semper videt ἅμα πρόσσω και` ὀπίσσω. Is multa diserte, quod in foro vivebat, dixit, quae notarius persequi non potuit, et ideo non refero, ne aliis verbis ponam, quae ab illo dicta sunt.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 7:7)
non est unus, quamuis praecipuus sit, imitandus, quia numquam par fit imitator auctori.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 6:3)
Fuerat enim Argentarius Cesti auditor et erat imitator.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta conuenta legibus facta rata sint. Expositum qui agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam duos filios expositos sustulit, educauit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent, si sibi alt 12:11)
attamen gaude quod hic ipse panegyricus etsi non iudicium certe eventum boni operis accepit, quapropter, si tamen tetrica sunt amoenanda iocularibus, volo paginam glorioso, id est quasi Thrasoniano fine concludere Plautini Pyrgopolinicis imitator.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 8:1)
Severianus ista rhetor altius, Afer vaferque Domnulus politius, scholasticusque sub rotundioribus Petrus Camenis dictitasset acrius, epistularis usquequaque nec stilus virum vetaret, ut stupenda pangeret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:16)
Psittace, dux volucrum, domini facunda voluptas, humanae sollers imitator, psittace, linguae, quis tua tam subito praeclusit murmura fato?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem1)

SEARCH

MENU NAVIGATION