라틴어 문장 검색

Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt in medium niti, sed terrarum atque liquoris umorem ponti magnasque e montibus undas, et quasi terreno quae corpore contineantur, at contra tenuis exponunt aeris auras et calidos simul a medio differrier ignis, atque ideo totum circum tremere aethera signis et solis flammam per caeli caerula pasci, quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis, nec prorsum arboribus summos frondescere ramos posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum * * * ne volucri ritu flammarum moenia mundi diffugiant subito magnum per inane soluta et ne cetera consimili ratione sequantur neve ruant caeli tonitralia templa superne terraque se pedibus raptim subducat et omnis inter permixtas rerum caelique ruinas corpora solventes abeat per inane profundum, temporis ut puncto nihil extet reliquiarum desertum praeter spatium et primordia caeca.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 27:1)
diffugere inde loci partes coepere paresque cum paribus iungi res et discludere mundum membraque dividere et magnas disponere partes omnigenis e principiis, discordia quorum intervalla vias conexus pondera plagas concursus motus turbabat proelia miscens propter dissimilis formas variasque figuras, quod non omnia sic poterant coniuncta manere nec motus inter sese dare convenientis, hoc est, a terris altum secernere caelum, et sorsum mare, uti secreto umore pateret, seorsus item puri secretique aetheris ignes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 17:2)
curat item vasis integris vina repente diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum conlaxat rareque facit lateramina vasis adveniens calor eius et insinuatus in ipsum mobiliter soluens differt primordia vini.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 8:6)
Atque hoc etiam Pato ibidem dicit, non diffugiendas esse huiuscemodi exercitationes adversum propulsandam vini violentiam, neque ullum umquam continentem prorsum aut temperantem satis fideliter visum esse cui vita non inter ipsa errorum pericula et in mediis voluptatem inlecebris explorata sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 7:1)
Diffugere inde loci partes coepere, paresque Cum paribus iungi res et discludere mundum, Membraque dividere et magnas disponere partes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 23:5)
Diffugere inde loci partes coepere, paresque Cum paribus iungi res et discludere mundum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 11:3)
Quique colunt iunctos extremis moenibus agros, Diffugiunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:29)
Nec Pharnacis arma relinquas, Admoneo, nec tu populos utraque vagantes Armenia, Pontique feras per litora gentes, Rhipaeasoue manus, et quas tenet aequore denso Pigra palus Scythici patiens Maeotica plaustri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:7)
Pugna levis, bellumque fugax, turmaeque vagante, Et melior cessisse loco, quam pellere, miles.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:30)
Temeraria dextra, Cur obicis Magno tumulum, manesque vagantes Includis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:45)
Ille vel in Tanain missus Rhodanumque Padumque Arderet, Nilumque bibens per rura vagantem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:9)
[ergo vagantem circum sepulcrum significat] et hunc constat non legitime sepultum fuisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 685)
dabis inprobe poenas dicunt physici biothanatorum animas non recipi in originem suam, nisi vagantes legitimum tempus fati conpleverint:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3862)
vaganti mihi dabis poenas;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3866)
teque per aequor quaerimus id est haec nobis vagandi est causa, ut te invenire possimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2334)

SEARCH

MENU NAVIGATION