라틴어 문장 검색

Non semper imbres nubibus hispidos manant in agros aut mare Caspium vexant inaequales procellae usque nec Armeniis in oris, amice Valgi, stat glacies iners mensis per omnis aut Aquilonibus querceta Gargani laborant et foliis viduantur orni:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 91)
versibus exponi tragicis res comica non volt;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 3:9)
Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque, Valgius et probet haec Octavius optimus atque Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque ambitione relegata.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit. 1:15)
Davus sis comicus atque stes capite obstipo, multum similis metuenti.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:30)
here nunc e littera terminamus, at veterum comicorum adhuc libris invenio heri ad me venit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 288:1)
nec prosopopoeias, ut quibusdam placet, ad comicum morem pronuntiari velim;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 305:1)
quod faciunt actores comici, qui neque ita prorsus, ut nos vulgo loquimur, pronuntiant, quod esset sine arte, neque procul tamen a natura recedunt, quo vitio periret imitatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 161:1)
nam et Socrati obiiciunt comici docere eum, quomodo peiorem causam meliorem faciat, et contra Tisian et Gorgian similia dicit polliceri Plato.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 251:1)
sed Apollodori praecepta magis ex discipulis cognoscas, quorum diligentissimus in tradendo fuit Latine Gaius Valgius, Graece Atticus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 21:2)
causam finit Apollodorus, ut interpretation Valgi discipuli eius utar, ita:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 81:1)
epichirema Valgius aggressionem vocat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 98:1)
Quorum similia apud veteres tragicos comicosque sunt plurima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 168:3)
At ille comicus aeque senarius, quem trochaicum vocant, pluribus trochaeis, qui ab aliis dicuntur, pyrrhichiisque decurrit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 397:2)
tamen habent alii quoque Comici, si cum venia leguntur, quaedam quae possis decerpere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 73:2)
maior in personis observatio est apud tragicos comicosque, multis enim utuntur et variis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 39:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION