라틴어 문장 검색

in quis ingenuum infantem semestrem in foro olitorio triumphum clamasse, et in foro boario bovem in tertiam contignationem sua sponte escendisse atque inde tumultu habitatorum territum sese deiecisse,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 660:1)
Romae Iunonis Lucinae templum de caelo tactum erat ita ut fastigium valvaeque deformarentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 27:1)
supra valvas templi tabula cum titulo hoc fixa est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 608:1)
eodem exemplo tabula in aede Iovis in Capitolio supra valvas fixa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 610:1)
latericii vero, nisi diplinthii aut triplinthii fuerint, sesquipedali crassitudine non possunt plus quam unam sustinere contignationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장74)
itaque pilis lapideis, structuris testaceis, parietibus caementiciis altitudines extructae contignationibus crebris coaxatae cenaculorum ad summas utilitates perficiunt despectationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장77)
ergo moenibus e contignationibus areis alto spatio multiplicatis populus Romanus egregias habet sine inpeditione habitationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장78)
de contignationibus autem et copiis earum, quibus comparentur, ut ad vetustatem non sint infirmae, uti natura rerum monstrat, explicabo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장98)
itaque rigore naturali contenta non cito flectitur ab onere, sed directa permanet in contignatione.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장19)
aditus valvarum ex utraque parte in pronao et postico.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장19)
item valvarum aspectus abstruditur columnarum crebritate ipsaque signa obscurantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장7)
in contignationibus tigna et axes;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장5)
Distribuitur autem longitudo aedis, uti latitudo sit longitudinis dimidiae partis, ipsaque cella parte quarta longior sit, quam est latitudo, cum pariete, qui paries valvarum habuerit conlocationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장1)
lumen autem thyretri constituatur sic, uti quae altitudo aedis a pavimento ad lacunaria fuerit, dividatur in partes tres semis et ex eis duae partes lumini valvarum altitudine constituantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장4)
deinde cellae paries conlocetur cum recessu eius a stylobata circa partem latitudinis quintam, medioque valvarum locus ad aditus relinquatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION