라틴어 문장 검색

Distat autem ab ea, quod magis exulcerata est, et varis similes pusulas habet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 76:4)
Paene ineptiae sunt curare varos, et lenticulas, et ephelidas:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, V De varis, lenticulis et ephelidis. 1:1)
Ex his autem, vari lenticulaeque vulgo notae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, V De varis, lenticulis et ephelidis. 1:3)
Sed vari commodissime tolluntur imposita resina, cui non minus quam ipsa est, aluminis scissilis, et paulum mellis adjectum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, V De varis, lenticulis et ephelidis. 2:4)
si in exteriorem, brevius, varumque fit, pes intus inclinatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 2:7)
ante pedes humili Franco tristique Suebo perfruor et nostrum video, Germanice, Rhenum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:241)
nobilitant veteres Germanica foedera Drusos, Marte sed ancipiti, sed multis cladibus empta — quis victum meminit sola formidine Rhenum?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:279)
Hoc autem facile contingit, si prius varam feceris, et eam partem, supra quam ramum secaturus es, faeno aut stramentis texeris, ut molliter sine noxa corticis taleae superpositae secentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 2:2)
at hercule Germanicum Druso ortum octo apud Rhenum legionibus inposuit adscirique per adoptionem a Tiberio iussit, quamquam esset in domo Tiberii filius iuvenis, sed quo pluribus munimentis insisteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장7)
bellum ea tempestate nullum nisi adversus Germanos supererat, abolendae magis infamiae ob amissum cum Quintilio Varo exercitum quam cupidine proferendi imperii aut dignum ob praemium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장8)
causa praecipua ex formidine ne Germanicus, in cuius manu tot legiones, immensa sociorum auxilia, mirus apud populum favor, habere imperium quam exspectare mallet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 7장15)
at Germanico Caesari proconsulare imperium petivit, missique legati qui deferrent, simul maestitiam eius ob excessum Augusti solarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 14장4)
quem missum ad vos a Germanico exercitu de communibus commodis nocte proxima iugulavit per gladiatores suos, quos in exitium militum habet atque armat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 22장4)
regimen summae rei penes Germanicum agendo Galliarum censui tum intentum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 31장4)
Interea Germanico per Gallias, ut diximus, census accipienti excessisse Augustum adfertur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 33장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION