라틴어 문장 검색

"et deus aereus vel argenteus de immundo vasculo, ut saepius factum Aegyptio regi, conflatur, tunditur malleis et incudibus figuratur;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:4)
inluseras heri inter scyphos, quod dixeram controversiam esse, possetne heres, quod furtum antea factum esset, furti recte agere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 22 1:1)
vadit enim in eundem carcerem atque in eundem paucis post annis scyphum Socrates, eodem scelere iudicum quo tyrannorum Theramenes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 96:1)
Si haec in vasculis propriis sese contingentibus seorsim posita, in aqua stagnante juxta fluitent, neutrum propellet alterum, sed aequalitate attractionis utrinq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 39:13)
Tum vasculum, quod capiebat quasi libras tres argenti vivi, implebam vicibus alternis argento vivo & aqua communi, ut pendulo in Fluido utroque successive oscillante invenirem proportionem resistentiarum:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 102:4)
Mox manum etiam demisit in sinum et pertrectato vasculo tam rudi Haec inquit belle cras in promulside libidinis nostrae militabit;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 24:13)
Habeo scyphos urnales plus minus C:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 52:1)
Ipse Trimalchio cum graviter ingemuisset superque brachium tanquam laesum incubuisset, concurrere medici, et inter primos Fortunata crinibus passis cum scypho, miseramque se atque infe licem proclamavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 54:4)
| Iam etiam philosophos de negotio deiciebat, cum pittacia in scypho circumferri coeperunt, puerque super hoc positus officium apophoreta recitavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 56:11)
Delectatus hac Trimalchio hilaritate et ipse capaciorem poposcit scyphum quaesivitque, quomodo acceptus esset.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:10)
Hic cum iaceret morbo confectus gravi Rex urbis, eius experiendi gratia Scyphum poposcit:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ex sutore medicus.2)
fulget aureus scyphus nec aere defit expolita pelvis, est et olla fictilis gravisque et ampla argentea est parapsis, sunt eburna quaepiam, nonnulla quercu sunt cavata et ulmo.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus6)
me paterno in atrio ut obsoletum vasculum caducis Christus aptat usibus sinitque parte in anguli manere.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus9)
"argenteis scyphis ferunt fumare sacrum sanguinem, auroque nocturnis sacris adstare fixos cereos."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.23)
"pone hoc caducum vasculum conpage textum ferrea, quod dissipatum solvitur, et liber in caelum veni."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.91)

SEARCH

MENU NAVIGATION