라틴어 문장 검색

Sed ea malo dicere, quae maiores nostri contra lubidinem animi sui recte atque ordine fecere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장6)
Tempus, dies, fortuna, cuius lubido gentibus moderatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장47)
Qui mihi atque animo meo nullius umquam delicti gratiam fecissem, haud facile alterius lubidini male facta condonabam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장14)
domi industria, foris iustum imperium, animus in consulundo liber, neque delicto neque lubidini obnoxius.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장36)
Quid vastatione silvarum ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 67:5)
Cessante autem uastatione hostili, tantis frugum copiis insula, quantas nulla retro aetas meminit, affluere coepit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIV.7)
ceterum se utilitatis id magis omnium causa censere ut renovetur id foedus, secundaque potius fortuna populi Romani ut participes Latini fruantur quam urbium excidia vastationesque agrorum, quas Anco prius, patre deinde suo regnante perpessi sint, semper aut exspectent aut patiantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 529:1)
consules infesto exercitu in agrum Sabinum profecti cum ita vastatione, dein proelio adflixissent opes hostium ut diu nihil inde rebellionis timeri posset, triumphantes Romam redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 174:1)
deinde postquam ibi nemo vindex occurrebat, tum vero exsultantibus belli auctoribus ad moenia ipsa Romae populabundi regione portae Esquilinae accessere vastationem agrorum per contumeliam urbi ostentantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 735:2)
videte quot res quam inutiles sequantur illam viam consilii, iactura operum tanto labore factorum, vastatio imminens finium nostrorum, Etruscum bellum pro Veiente concitatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 57:1)
accessit ad cladem et vastatio Romani agri, quam Privernates, Veliterni deinde, incursione repentina fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 155:1)
vastationem namque sub Ciminii montis radicibus iacens ora senserat, conciveratque indignatione non Etruriae modo populos sed Umbriae finitima.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 521:2)
movet plerosque vastatio futura agrorum ac deinceps cum levibus praesidiis urbium relictarum excidia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 667:2)
tecta semiruta vici per vastationem agrorum deusti haud procul castris Romanorum aberant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 43:1)
et quae antea per lubidinem atque avaritiam foeda exempla in socios ediderat, ab ira multiplicia edere, infamiae atque invidiae non sibi modo sed etiam imperatori esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 135:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION