라틴어 문장 검색

quorum quidem omnia commoda omnesque facultates, quibus et sacra conficere et sarta tecta aedium sacrarum locorumque communium tueri possint, consistunt in iis vectigalibus, quae habent in provincia Gallia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 11 1:2)
quantum vero illud est beneficium tuum quod iniquo et gravi vectigali aedilicio, cum magnis nostris simultatibus Asiam liberasti!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 9장 1:1)
ac primum Graecis id quod acerbissimum est, quod sunt vectigales, non ita acerbum videri debet, propterea quod sine imperio populi Romani suis institutis per se ipsi ita fuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 11장 2:4)
non esse autem leniores in exigendis vectigalibus Graecos quam nostros publicanos hinc intellegi potest quod Caunii nuper omnesque ex insulis quae erant a Sulla Rhodiis attributae confugerunt ad senatum, nobis ut potius vectigal quam Rhodiis penderent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 11장 2:6)
qua re nomen publicani neque ii debent horrere qui semper vectigales fuerunt, neque ii aspernari qui per se pendere vectigal non potuerunt, neque ii recusare qui postulaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 11장 2:7)
multi ex te audierunt cum diceres, neminem esse divitem, nisi qui exercitum alere posset suis fructibus, quod populus Romanus tantis vectigalibus iam pridem vix potest:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장 3:1)
ex meo tenui vectigali detractis sumptibus cupiditatis aliquid etiam redundabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 3:6)
97 258 23 428 28 Licinius Crassus Dives, M.triumvir, cos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, I. NOMINA PROPRIA134)
deinde triumvirī Rōmam prōcēdunt.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Bellum cīvīle35)
inimīcī triumvirōrum prōscrībuntur;
(옥스포드 라틴 코스 2권, Bellum cīvīle37)
ultima sanguineus turbavit saecla triumvir.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2153)
et Laelia C. filia reddidisse in loquendo paternam elegantiam dicitur, et Hortensiae Q. filiae oratio apud Triumviros habita legitur non tantum in sexus honorem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 35:3)
ideoque suasuris de pace, bello, copiis, operibus, vectigalibus haec duo esse praecipue nota voluit, vires civitatis et mores, ut ex natura cum ipsarum rerum tum audientium ratio suadendi duceretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 231:2)
Nam postquam res publica in paucorum potentium ius atque dicionem concessit, semper illis reges, tetrarchae vectigales esse, populi, nationes stipendia pendere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장8)
Non agitur de vectigalibus neque de sociorum iniuriis:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION