라틴어 문장 검색

sicut duratione quae semper est non potest accipi maior duratio, sic oportet quod virtus quae facit durationem quae semper est sive aeterna, sit talis quod ea non potuit accipi virtus maior, et talis solum est virtus infinita.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 71:4)
omne novum est in tempore, quoniam novum in aliqua duratione debet fieri in aliqua parte eius, quoniam si esset simul cum qualibet parte durationis illius, non esset novum in illa duratione, et sola duratio quae partes habet, tempus est, dico ad hoc quod aliquid potest dici novum duobus modis:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 76:3)
nihil est aeternum in futuro absque praeterito, quia virtus quae potest facere durationem aeternam alicuius rei in futuro, ipsa potest fecisse durationem aeternam eiusdem rei in praeterito:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 17:2)
Anima quippe ab animando dicta est, nec aliud proprie animari dicitur nisi id in quo tota vis vegetationis ita consummatur, ut nil corpori illi vegetato adhaerere extrinsecus necesse sit ad vegetationem quam habet in ipso conservandam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:11)
quia simul sunt in duratione, inter quae nulla cadit duratio, sed mundus sufficienter dependet a voluntate divina, - aliam enim causam non habet - et inter illa nulla cadit duratio, quia non tempus;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 30:2)
si tamen inter aliqua duo nulla cadit duratio propter hoc quod unum est in nunc aeternitatis et alterum est in nunc temporis, et sic nulla inter ea cadit duratio, non oportet quod talia sint simul.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 83:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION