라틴어 문장 검색

ingenia melius recta se in laudes ferunt, si nobilem animum vegeta libertas alit.
(세네카, 파이드라 6:18)
uestri arbitrii erit, utrum explicationes eius ut luxuriosas uituperetis an ut uegetas laudetis.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 10:5)
audax cantatae leges imponere lunae et sua nocturno fallere terga lupo, posset ut intentos astu caecare maritos, cornicum immeritas eruit ungue genas;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 56)
quorum ut titulis apicibusque potiare non maternos reditus, non avitas largitiones, non uxorias gemmas, non paternas pecunias numeravisti, quia tibi e contrario apud principis domum inspecta sinceritas, spectata sedulitas, admissa sodalitas laudi fuere, o terque quaterque beatum te, de cuius culmine datur amicis laetitia, lividis poena, posteris gloria, tum praeterea vegetis et alacribus exemplum, desidibus et pigris incitamentum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Gaudentio suo salutem 1:2)
me certe taliter consulis et sollicitudine prope praecoqua quaestiunculis litterarum iam quasi ex asse vegetus exerces, audire plus ambiens etsi adhuc aeger Socratem de moribus quam Hippocratem de corporibus disputantem;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 2:3)
Adulescentior, inquit, sum aetate, et uegetus corpore;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 1:8)
sed vegetum ingenium in vivido pectore vigebat virebatque integris sensibus, et civiles iam res magnopere obeuntem bella excitabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 237:2)
hinc Romani, defuncti nequiquam proelio uno, omissis Gallis Hispanisque, quorum terga ceciderant, adversus Afros integram pugnam ineunt, non tantum eo iniquam quod inclusi adversus circumfusos sed etiam quod fessi cum recentibus ac vegetis pugnabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 571:1)
quorum nihil cum dispexisset caecata mens subito terrore, nudatis omnibus praesidiis patefactisque bello cunctis aditibus Pydnam refugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 82:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION