라틴어 문장 검색

Sic logicam tractat, quod non tractasse uidetur, Non quod oberret in hac, set quod uelamine uerbi Omnia sic uelat quod uix labor ista reuelet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:5)
Morbida, mesta, tremens, fragilis, longeua Senectus, Innitens baculo nec mentis robore firma, Bella mouet bellique nouo iuuenescit in estu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:8)
Quamuis pigra foret, quamuis longeua Senectus, Quamuis delirans, quamuis torpore fatiscens, Prona tamen calet in bello, iuuenescit in armis, Nec baculi iam querit opem, suffulta furore, Nec regimen poscit que substentatur ab ira, Debilitate potens, morbo robusta, dolore Diues, segnicie fortis, pigredine prompta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:1)
Ergo uicta fugit belloque renunciat, ensem Deicit, expellit clipeum galeamque Senectus Exuit, et solo baculo contenta recedit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:20)
Jam comites errare uidens et cedere pugne Fletus adest, partemque suam succumbere bello Luget, et abscisso meret uelamine Luctus Vtque erat impaciens, gressum maturat et hostem Impetuosus adit, galeeque resoluere nodos Temptat, ut ad uulnus ingressum preparet ensi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 10:1)
Sicut enim puer nisi per virgam et baculum castigaretur, stultus fieret,ut ait sapiens:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 20:5)
Et propheta eciam dixit, "Virga tua, et baculus tuus, ipsame consolata sunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 20:7)
Unum tamen dicotibi, ut non tantam pietatem in eos exerceas parcendo et virge et baculo,quod pietas tua in odium cadat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 90:4)
Et alibi, "Stultitia colligata est in cordepueri, virga et baculus fugabunt eam."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 90:9)
Et nota "litteras insipientianimo tamquam baculum infirmo corpori repertas esse," ut quidam sapiensdixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 82:2)
Quadam die gibbosus quidam bene cappatus cum baculo portam intravit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 81:5)
Haecautem baculo suo fragiles artus sustentabat et per viam lapides laudandoDeum ne transeuntium pedes laederetur locabat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:16)
et opprobriosae fraudis velamine operit corporis sui stratum, ad sollicitandos juvenum animos absentiam viri, hoc est, incuriam legis obtexens.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:17)
suasit consarcinatis mendaciis laesae maiestatis arcessere maritum insontem, et fingere quod velamen purpureum, a Diocletiani sepulcro furatus, quibusdam consciis occultabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 4:2)
Cumque rex percontando cuiusnam coniux esset, Craugasii comperisset, vim in se metuentem, prope venire permisit intrepidam, et confisam opertamque ad usque labra ipsa atro velamine, certiore iam spe mariti recipiendi, et pudoris inviolati mansuri, benignius confirmavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 10장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION