라틴어 문장 검색

lenta quibus torno facili superaddita vitis diffusos hedera vestit pallente corymbos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON26)
Eo libentius Epicuri egregia dicta commemoro, ut istis, qui ad illum confugiunt spe mala inducti, qui velamentum ipsos vitiorum suorum habituros existimant, probem quocumque ierint honeste esse vivendum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 9:5)
velamentum eius est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 13:3)
detrahetur tibi haec circumiecta, novissimum velamentum tui, cutis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 25:3)
pereunt semper velamenta nascentem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 27:6)
neque tectum ei deerit neque velamentum ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 75:3)
ipse tamen pro rostris laudavit filium stetitque in conspectu posito corpore, interiecto tantummodo velamento, quod pontificis oculos a funere arceret, et flente populo Romano non flexit vultum ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 83:2)
Nec aestimant, voluptas illa Epicuri - ita enim me hercules sentio - quam sobria ac sicca sit, sed ad nomen ipsum advolant quaerentes libidinibus suis patrocinium aliquod ac velamentum.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 61:2)
Effusam redimite comam nutante corymbo, mollia Nysaeis armati bracchia thyrsis!
(세네카, 오이디푸스 6:14)
hic ubi me prima statuent in parte choreae, et medius docta cuspide Bacchus erit, tum capiti sacros patiar pendere corymbos:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 30b15)
candida laxatis onerato colla corymbis cinget Bassaricas Lydia mitra comas, levis odorato cervix manabit olivo, et feries nudos veste fluente pedes.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1713)
serta Philiteis certet Romana corymbis, et Cyrenaeas urna ministret aquas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 63)
"pelle hederam tumulo, mihi quae praegnante corymbo mollia contortis alligat ossa comis."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 746)
crevere corymbis tempora et auratum verrit coma concolor axem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem41)
Quid Cirrham vel Hyantias Camenas, quid doctos Heliconidum liquores, scalptos alitis hinnientis ictu, nunc in carmina commovere temptas, nostrae Lampridius decus Thaliae, et me scribere sic subinde cogis, ac si Delphica Delio tulissem instrumenta tuo novusque Apollo cortinam tripodas, chelyn pharetras, arcus grypas agam duplaeque frondis hinc bacas quatiam vel hinc corymbos?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION