라틴어 문장 검색

Medulla vero, quae in spina est, discissa, nervi resolvuntur, aut distenduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 23:1)
maximeque, si discissa auris ima est, vel imus nasus, vel frons, vel bucca, vel palpebra, vel labrum, vel circa guttur cutis, vel venter.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 39:9)
Facit id etiam agnusve discissus, et calida ejus caro statim super vulnus imposita:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 13:4)
Interdum enim fit, sed raro, ut quidquid abscedit, velamento suo includatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 2:2)
deinde vitiosus sinus ab integro corpore digito separatur, totusque cum velamento suo eximitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIII De cervicis vitio. 2:3)
Hactenus propria utrique testiculo et velamenta et auxilia sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 2:5)
Neque vero, si discisso ventre id prolapsum forfice praeciditur, quum et emortuum sit, et aliter tutius avelli non possit, inde huc exemplum transferendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 4:5)
eoque linamenta dantur, ut caro increscat, et id impleat, satisque velamenti supra latitudo plagae praestet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 3:7)
medicus deinde sinistra manu leniter trahere umbilicum debet ita, ne abrumpat, dextraque eum sequi usque ad eas, quas secundas vocant, quod velamentum infantis intus fuit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 9:4)
Itaque, si graviter aliquis percussus est, si mala indicia sunt, neque ea parte, qua cutis discissa est, rima reperitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 6:5)
estque id aliquanto melius velamentum cerebro, quam caro, quae exciso osse increscit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 12:4)
asperat Indus velamenta lapis pretiosaque fila smaragdis ducta virent;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:349)
his fulva leones velamenta dabant ignotarumque ferarum exuviae, vasti Meroë quas nutrit harenis;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:136)
Hactenus Nero flagitiis et sceleribus velamenta quaesivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 47장1)
His et pluribus in eundem modum perpulerant ut ne legati quidem ac duces partium restingui posse iracun- diam exercitus arbitrarentur, cum haud ignari discriminis sui Viennenses, velamenta et infulas praeferentes, ubi agmen incesserat, arma genua vestigia prensando flexere militum animos;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 66장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION