라틴어 문장 검색

et si capitalis debitor defecerit in solucione debiti, non habens unde solvat, plegii respondeant de debito;
(Magna Carta 11:3)
28. Nullus constabularius, vel alius ballivus noster, capiat blada vel alia catalla alicujus, nisi statim inde reddat denarios, aut respectum inde habere possit de voluntate venditoris.
(Magna Carta 30:1)
Non deest prolato ieiunus venditor auro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:57)
Sunt tibi, confiteor, diffusi iugera campi Urbanique tenent praedia multa lares, Et servit dominae numerosus debitor arcae Sustentatque tuas aurea massa dapes.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXI1)
Debitor usuram pariter sortemque negabit, Non reddet sterilis semina iacta seges:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLII2)
Felix tunc ego debitorque voti Casurum tibi rusticas ad aras Ducam cornibus aureis iuvencum.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLII3)
et vult etiam beneficii sibi debitores esse Troianos, quod interim Graeci ablegati sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 14015)
an quia utriusque rei debitor 'reus' dicitur?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 22910)
voti reus voti debitor:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2372)
nam dicendo puniri patriae venditores, contra praemia defensoribus solvi, nihil aliud nisi fugienda vitia et sectandas docet esse virtutes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6606)
Qui vero se populares volunt ob eamque causam aut agrariam rem temptant, ut possessores pellantur suis sedibus, aut pecunias creditas debitoribus condonandas putant, labefactant fundamenta rei publicae, concordiam primum, quae esse non potest, cum aliis adimuntur, aliis condonantur pecuniae, deinde aequitatem, quae tollitur omnis, si habere suum cuique non licet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 103:1)
Quam ob rem ne sit aes alienum, quod rei publicae noceat, providendum est, quod multis rationibus caveri potest, non, si fuerit, ut locupletes suum perdant, debitores lucrentur alienum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 111:1)
quaero, si haec emptoribus venditor non dixerit aedesque vendiderit pluris multo, quam se venditurun putarit, num id iniuste aut improbe fecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 67:2)
Ubi enim iudicium emptoris est, ibi fraus venditoris quae potest esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 69:5)
Quid vero est stultius quam venditorem eius rei, quam vendat, vitia narrare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 69:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION