라틴어 문장 검색

nec recusaturum Tiridaten accipiendo diademati in urbem venire nisi sacerdotii religione attineretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 24장7)
Interim Argilius quidam adulescentulus, quem puerum Pausanias amore venerio dilexerat, cum epistulam ab eo ad Artabazum accepisset eique in suspicionem venisset aliquid in ea de se esse scriptum, quod nemo eorum redisset, qui [super tali causa] eodem missi erant, vincla epistulae laxavit signoque detracto cognovit, si pertulisset, sibi esse pereundum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 1:1)
"cum veniet, casta est accipienda manu."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권178)
saepe tibi est Stygii regia visa Iovis, venit adoratus Caducifer, accipe causam nominis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권271)
tum te quoque, Medica, putres accipiunt sulci et milio venit annua cura, candidus auratis aperit cum cornibus annum Taurus et averso cedens Canis occidit astro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 7:5)
dixisse Socrates traditur nolle se ad eum venire, a quo acciperet beneficia, cum reddere illi paria non posset.
(세네카, 행복론, Liber V 28:2)
fervent discursibus arces, miscentur clamore viae, ferrum undique et ignes mente vident, saevas mente accepere catenas, consumpsit ventura timor:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권245)
venientes regio apparatu et accepit et prosecutus est rex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 78:1)
qui cum legatos se esse missos ab rege dicerent ad purganda crimina, si qua de rege Issaei deferrent, quaesitum est, quid ita non adissent magistratum, ut ex instituto loca, lautia acciperent, sciretur denique venisse eos et super qua re venissent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 270:2)
Et paratis omnibus militeque firmato, ut animis id acciperet promptis, cum Gratianus venisset, progressus in campum, tribunal escendit, splendoreque nobilium circumdatus potestatum, dextra puerum apprehensum, productumque in medium, oratione contionaria destinatum imperatorem exercitui commendabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 5:1)
"Praemium erit ei, qui primus occupaverit verticem, talenta x, uno minus accipiet, qui proximus ei venerit, eademque ad decem homines servabitur portio."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 9:15)
ille vides pura ivvenis qui nititur hasta Aeneas, ut Cato dicit, simul ac venit ad Italiam, Laviniam accepit uxorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7601)
nunc venio ad eam epistulam quam accepi a Tullio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 4 4:1)
sin iam illas accepisti, scis me Athenas venisse pr.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 1 2:3)
cogitavi eadem illa Caeliana quae legi in epistula tua quam accepi simul et in Cumanum veni eodem die, et [simul] fieri poterat ut temptaremur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 16 8:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION