라틴어 문장 검색

Et quidem, quod maxime mirum videri potest, tutior fistula est contra jecur et lienem et ventriculum, quam contra intestina:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 7:5)
Igitur in haec genera demisso specillo, duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum ejiciatur, ne protinus orae coeant, sitque locus aliquis linamentis, quae quam paucissima superinjicienda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 14:1)
si nimium, aut adstringenda, aut etiam rursus tenuis habenula ab ulteriore ora excidenda:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 27:3)
Excisis, quae excidenda sunt, repositoque testiculo, ab ora quoque ejus vulneris, quod in inguine est, demenda habenula paulo.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 6:5)
ab ora vel , vel hamo apprehensa, tamquam habenulam excidere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVIII De naturalium feminarum concubitum non admittentium curatione. 2:4)
"vacua et plana omnia dicas infra ventriculum et tenui distantia rima."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III39)
Duas enim esse fistulas instar canalium, easque ab oris faucibus proficisci deorsum, et per earum alteram induci delabique in stomachum esculenta omnia et poculenta, ex eoque ferri in ventriculum, qui Graece appellatur ἡ κάτω κοιλία, atque illic subigi digerique, ac deinde aridiora ex his recrementa in alvum convenire, quod Graece κόλον dicitur, huidiora autem per renes in vesicam trahi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 4:1)
nam quae spiritu in pulmones anima ducitur, ea calescit primum ipso ab spiritu, deinde contagione pulmonum, ex eaque pars redditur respirando, pars concipitur cordis parte quadam quam ventriculum cordis appellant, cui similis alter adiunctus est, in quem sanguis a iecore per venam illam cavam influit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 138:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION