라틴어 문장 검색

et quoniam, quae de his erant a scriptoribus artium tradita, verbosius etiam quam necesse erat exposuimus, praeterea, quae partes essent iudicialium causarum, supra dictum est, proximus liber a prima, id est exordio incipiet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 331:6)
et quidem quibus adversus haec modis sit medendum, verbosius tradunt materiasque sibi ipsi fingunt et ad morem actionum persequuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 52:1)
videamus ergo, num haec expositio longior demum debeat esse et paulo verbosior praeparatione et quibusdam argumentis (argumentis dico, non argumentatione), cui tamen plurimum confert frequens adfirmatio effecturos nos quod dicimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 168:2)
quidam exsecuti sunt verbosius, quibus placuit,proposita locorum materia, quo quaeque res modo dici posset, ostendere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 280:2)
Quod ista liberalium artium consectatio molestos, verbosos, intempestivos, sibi placentes facit et ideo non discentes necessaria, quia supervacua didicerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 37:2)
ferte simul gemitus cognataque ducite flammis funera et hoc cunctae miserandum addiscite carmen:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem9)
spectat et Ieario nemorosus palmite Gaurus silvaque, quae fixam pelago Nesida coronat, et placidus Limon omenque Euploea carinis et Lucrina Venus, Phrygioque e vertice Graias addisces, Misene, tubas, ridetque benigna Parthenope gentile sacrum nudosque virorum certatus et parva suae simulacra coronae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis62)
quid, qui etiam addiscunt aliquid, ut et Solonem versibus gloriantem videmus, qui se cotidie aliquid addiscentem dicit senem fieri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 34:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION