라틴어 문장 검색

Itaque omnia hic apud nos vergunt ad rarefactionem, et desiccationem, et consumptionem:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:9)
Quae tunc maximae sunt cum res vergunt ad aequalitatem, non secus ac naturales tempestates circa aequinoctia invalescunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 1:3)
Inveniuntur monachi in Russia qui ad poenitentiam complendam tota nocte hyemali in vase aqua repleto non recusabunt sedere donec glacie constringantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:16)
At commodentur etiam eo modo ut habeantur ibi cubicula et cameras tam aestivales ad refrigerium quam hyemales frigus arcendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 4:12)
Pro Septembri, uvae, poma, papaver variorum colorum, mala Persica, melocotonea, nectarinae, corna, pyra hyemalia, cydonea.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:10)
"Digne terreris, quia nullius artis haberis, In pede, gatte, putem cum te posuisse salutem, Pectore prudenti, quod gesto, timore carenti, Mille uiis pergens et memet in omnia uergens".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:13)
et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva, et peribunt domus eburneae, et dissipabuntur aedes magnae ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 3장15)
Ab oppido autem declivis locus tenui fastigio vergebat in longitudinem passuum circiter CCCC.
(카이사르, 내란기, 1권 45:6)
Storias autem ex funibus ancorariis tres in longitudinem parietum turris latas IIII pedes fecerunt easque ex tribus partibus, quae ad hostes vergebant, eminentibus trabibus circum turrim praependentes religaverunt;
(카이사르, 내란기, 2권 9:3)
Id autem est iugum directum eminens in mare, utraque ex parte praeruptum atque asperum, sed tamen paulo leniore fastigio ab ea parte, quae ad Uticam vergit.
(카이사르, 내란기, 2권 24:6)
Loci natura erat haec, quem locum nostri castris delegerant. Collis ab summo aequaliter declivis ad flumen Sabim, quod supra nominavimus, vergebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 18장1)
Exigua parte aestatis reliqua Caesar, etsi in his locis, quod omnis Gallia ad septentriones vergit, maturae sunt hiemes, tamen in Britanniam proficisci contendit, quod omnibus fere Gallicis bellis hostibus nostris inde subministrata auxilia intellegebat,
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 20장1)
Alterum vergit ad Hispaniam atque occidentem solem; qua ex parte est Hibernia, dimidio minor, ut aestimatur, quam Britannia, sed pari spatio transmissus atque ex Gallia est in Britanniam.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 13장2)
cum pondere iudex vergit, et in geminas nutat provincia lances.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:122)
continuo frontem limbo velata pudicam deserit Autumni portas, qua vergit in Austrum Signifer et noctis reparant dispendia Chelae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:62)

SEARCH

MENU NAVIGATION