라틴어 문장 검색

nullis tamen infensior quam uernaculis et mathematicis, ut quisque deferretur, inauditum capite puniebat exacerbatus, quod post edictum suum, quo iubebat intra Kal.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 4:1)
In mea enim patria rusticitatis vernacula deus venter est et de die vivitur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 5:1)
Vernaculorum dicta, sordidum dentem, Et foeda linguae probra circulatricis, Quae sulphurato nolit empta ramento Vatiniorum proxeneta fractorum, Poeta quidam clancularius spargit Et volt videri nostra.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, III1)
'far' autem frumenti certa species est, sicut adoreum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7454)
adorea liba ador proprie est genus farris, liba autem sunt placentae de farre, melle et oleo, sacris aptae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1091)
nam ideo et adorea laus bellica, quod omnes eum cum gratulatione adloquebantur, qui in bello fortiter fecit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6772)
"Romanorum enim vernaculos deos novimus:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:19)
sed Tincam non minus multa ridicule dicentem Granius obruebat nescio quo sapore vernaculo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 4:4)
ut ego in aedilitate laboravi, quod cotidianis et vernaculis rebus satis facere me posse huic populo non putabam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 92:4)
moriar, si praeter te quemquam reliquum habeo, in quo possim imaginem antiquae et vernaculae festivitatis agnoscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 15 2:4)
Complosit illa tenerius manus et O inquit hominem acutum atque urbanitatis vernaculae fontem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 24:3)
obiter et vernaculae quae sunt, meliusculae a Graeculis fient.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:8)
Aeneas primique duces et pulcher Iulus corpora sub ramis deponunt arboris altae instituuntque dapes et adorea liba per herbam subiciunt epulis (sic Iuppiter ipse monebat) et Cereale solum pomis agrestibus augent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 7:1)
quid debeas, o Roma, Neronibus, testis Metaurum flumen et Hasdrubal devictus et pulcher fugatis ille dies Latio tenebris, qui primus alma risit adorea, dirus per urbis Afer ut Italas ceu flamma per taedas vel Eurus per Siculas equitavit undas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 49)
alter apud proximum circulatorem resedit et, dum vagus atque erro vernaculis congregatur et ludit, transeuntem Platonem, quem non quaesierat, invenit.
(세네카, 행복론, Liber VI 48:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION