라틴어 문장 검색

sed variarum rerum disparilitas, auctoribus diversa confusa temporibus, ita in quoddam digesta corpus est, ut quae indistincte atque promiscue ad subsidium memoriae annotaveramus in ordinem instar membrorum cohaerentia convenirent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 3:2)
Et sunt stativae universi populi communes certis et constitutis diebus ac mensibus et in fastis statis observa­tionibus annotatae, in quibus praecipue servantur Agonalia Carmentalia Lupercalia:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 6:1)
reliquos omnes qui adestis impense precatus sim, ut quid vestrum quisque praecipuum sibi annotaverit de Maronis ingenio velut ex symbola conferamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 14:3)
Non adsumam mihi, ait, ut unam aliquam de Virgilianis virtutibus audeam praedicare, sed audiendo quaecunque dicetis, si quid vel de his mihi videbitur vel iamdudum legenti annotandum visum est, oportunius proferam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 20:2)
Hos Platonis versiculos, quorum magis venustatem an brevitatem mireris incertum est, legisse me memini in Latinum tanto latius versos quanto solet nostra quam Graecorum lingua brevior et angustior aestimari:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 16:2)
Et si vultis me et ipsos proferre versus ad verbum paene translatos, licet omnes praesens memoria non suggerat, tamen qui se dederint obvios annotabo:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 1:1)
Et cum rogasset Avienus ut non sparsim sed ab initio per ordinem annotaret, ille manu retractis in calcem foliis sic exorsus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 1:1)
post hos Asilan miserunt Pisae, quae in quam longinqua sint Etruriae parte notius est quam ut annotandum sit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 4:4)
Nunc, quia pleraque omnia quae supra dixi instructa auctoritate tragicorum probavi, id quoque, quod a Sophocle tractum est, annotabo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 6:1)
et adhortati sunt Servium, ut quae in se refusa sunt annotaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 1:5)
sed ex his quae dicta sunt omnia similia diligens lector annotabit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 20:2)
Versiculos in me narratur scribere Cinna.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, IX1)
Haec tibi, non alia, est ad cenam causa vocandi, Versiculos recites ut, Ligurine, tuos.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, L1)
Audes praeterea, quos nullus noverit, in me Scribere versiculos miseras et perdere chartas.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV5)
unde et semiplenos eius invenimus versiculos, ut hic cursus fuit (1.534), et aliquos detractos, ut in principio;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr24)

SEARCH

MENU NAVIGATION