라틴어 문장 검색

in quibus versiculis si tibi quibusdam verbis εὐθυρρημονέστεροσ videbor, turpitudo personae eius in quam liberius invehimur nos vindicabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 16 5:5)
Pompeium, iuris publici, moris maiorum, rei denique publicae peritissimum, cum senatus ei commiserit ut videret ne quid res publica detrimenti caperet, quo uno versiculo satis armati semper consules fuerunt etiam nullis armis datis, hunc exercitu, hunc dilectu dato, iudicium exspectaturum fuisse in eius consiliis vindicandis qui vi iudicia ipsa tolleret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 26장 2:2)
quorum satis arguta multa, sed ut modo primumque nascentia minuta et versiculorum similia quaedam nimiumque depicta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 12장 2:2)
apud quos, nisi quod versiculi sunt, nihil est aliud cotidiani dissimile sermonis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 2:3)
libenter etiam copulando verba iungebant, ut sodes pro si audes, sis pro si vis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 3:1)
Sunt etiam qui illo vitio, quod ab Hegesia maxime fluxit, infringendis concidendisque numeris in quoddam genus abiectum incidant versiculorum simillimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 69장 1:7)
huic in tabellis tris huius modi versiculos datos:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 114:6)
apparebat epigramma exesis posterioribus partibus versiculorum dimidiatum fere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 66:2)
"Inspice, nescio quid trepidat mihi pectus et aegris faucibus exsuperat gravis halitus, inspice sodes"
(페르시우스, 풍자, satire 347)
Dic sodes tamen.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lupus ad canem.19)
Dic sodes quanto possis satiari cibo.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Iuno, Venus et gallina.2)
dederam hoc amicitiae, dederam etiam versiculis, quos de me composuit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 2:2)
Quaeris, qui sint versiculi, quibus gratiam rettuli?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 4:1)
Nam castum esse decet pium poetam ipsum, versiculos nihil necesse est, qui tunc denique habent salem et leporem si sunt molliculi et parum pudici.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 5:2)
mavult versiculos foro relicto et quaerit quod amet, putatque amari.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION