라틴어 문장 검색

ornata est pronuntiatio, cui suffragatur vox facilis, magna te, beata, flexibilis, firma, dulcis, durabilis, clara, pura, secans aëra et auribus sedens (est enim quaedam ad auditum accommodata non magnitudine, sed proprietate), ad hoc velut tractabilis, utique habens omnes in se qui desiderantur sinus intentionesque et toto, ut aiunt, organo instructa;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 187:1)
Quia iuvenes possumus discere, possumus facilem animum et adhuc tractabilem ad meliora convertere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 26:4)
Fraudulentis enim et versutis comparantur et simplices videntur, quia expositi sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 88:1)
Sed faciendum erit, si in rei publicae tempus minus tractabile incideris, ut plus otio ac litteris vindices, nec aliter quam in periculosa navigatione subinde portum petas nec expectes, donec res te dimittant, sed ab illis te ipse diiungas.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 58:3)
"Lygdamus uratur - candescat lamina uernae - sensi ego, cum insidiis pallida uina bibi - at Nomas - arcanas tollat uersuta saliuas;"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 721)
videt ille ortus obitusque, quid auster, quid boreas hibernus agat, ferrique togaeque consilia atque ipsam mentem probat, ille subactis molem immensam umeris et vix tractabile pondus imposuit - nec enim numerosior altera sacra cura domo - . magnum late dimittere in orbem Romulei mandata ducis viresque modosque imperii tractare manu;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam35)
Non esse servos peior hoc quisquam potest nec magis versutus nec quo ab caveas aegrius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 1149)
quin tu abs te socordiam omnem reice et segnitiem amove atque ad ingenium vetus versutum te recipis tuom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 14)
materies earum prolixa, tractabilis ad intestinum opus non minus quam sappinea, habetque resinam liquidam mellis Attici colore, quae etiam medetur pthisicis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장66)
Et Chrysippus tibi acute dicere videbatur, homo sine dubio versutus et callidus (versutos eos appello quorum celeriter mens versatur, callidos autem quorum tamquam manus opere sic animus usu concalluit);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 25:2)
quasi mirum est, excusat dicendo 'fata obstant placidasque viri deus obstruit aures'. aut certe voces tractabilis accipe, aut alias tractabilis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4392)
voces vllas tractabilis avdit cur mitis, et placidus, et tractabilis non audit?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4391)

SEARCH

MENU NAVIGATION