라틴어 문장 검색

Nam quod Hippocrates dixit, vertebra in exteriorem partem prolapsa, pronum hominem collocandum esse, et extendendum, tum calce aliquem super ipsum os debere consistere, et id intus impellere:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 3:1)
Nonnumquam enim nervorum imbecillitas efficit, ut, quamvis non exciderit vertebra, paulum tamen aut in posteriorem, aut in priorem partem promineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 3:4)
Papulae ferventissimo sole usque eo strigile raduntur, quoad eliciatur sanguis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 31장 2:3)
ardentes papulae id est carbunculi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5641)
Potantibus ergo nobis et accuratissime lautitias mirantibus larvam argenteam attulit servus sic aptatam, ut articuli eius vertebraeque luxatae in omnem partem flecterentur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:16)
"1 non ungularum tanta vis latus fodit mucrone quanto dira pulsat pleurisis, nec sic inusta lamminis ardet cutis, ut febris atro felle venas exedit vel summa pellis ignis obductus coquit papulasque fervor aestuosus excitat:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1189)
verum etiam invisos si quis temptarat amictus, ardentes papulae atque immundus olentia sudor membra sequebatur nec longo deinde moranti tempore contactos artus sacer ignis edebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:21)
Sic podagra et cheragra et omnis vertebrarum dolor nervorumque interquiescit, cum illa, quae torquebat, hebetavit ;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 9:1)
ita frangatur ut humo se adleuare non possit, sed pedum crurumque resolutis uertebris reptet;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 2:9)
" Papulas observatis alienas, obsiti plurimis ulceribus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 150:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION