라틴어 문장 검색

>Quid enim, oro te, liberale habent isti ieiuni vomitores, quorum corpora in sagina, animi in macie et veterno sunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 18:5)
Rursus aeque malitiam et aerumnosi animi veternum perspiciemus, quamvis multus circa divitiarum radiantium splendor inpediat et intuentem hinc honorum, illinc magnarum potestatium falsa lux verberet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 7:1)
"sed perdita cernens terrarum spatia princeps iam Maximus, unum quod fuit in rebus, peditumque equitumque magistrum te sibi, Avite, legit, collati rumor honoris invenit agricolam, flexi dum forte ligonis exercet dentes vel pando pronus aratro vertit inexcoctam per pinguia iugera glaebam, sic quondam ad patriae res fractas pauper arator, Cincinnate, venis veterem cum te induit uxor ante boves trabeam dictatoremque salignae excepere fores atque ad sua tecta ferentem quod non persevit, turpique e fasce gravata vile triumphalis portavit purpura semen."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 161)
"laetior at tanto modo principe, prisca deorum Roma parens, attolle genas ac turpe veternum depone:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 255)
ad extremum, quod tu tibi iuventutis exercitium appellas, hoc est otium veteranorum, in quorum manibus effetis enses robiginosi sero ligone mutantur, esto, multiplicatis tibi spumabunt musta vinetis, innumeros quoque cumulos frugibus rupta congestis horrea dabunt, densum pecus gravidis uberibus in mulctram per antra olida caularum pinguis tibi pastor includet:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 4:1)
quousque pondus ligonis obtusi nec perfossis antibus ponis?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Syagrio suo salutem. 1:5)
iam falces avidis et aratra caminis rastraque et incurvi saevum rubuere ligones, caedere nec validas sanctis e stirpibus hastas, nec pudor emerito clipeum vestisse iuvenco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권232)
stat sacra senectae numine, nec solos hominum transgressa veterno fertur avos, Nymphas etiam mutasse superstes Faunorumque greges, aderat miserabile luco exscidium:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권26)
quem ut bibit, surrexit continuo, et ueterno infirmitatis discusso, induit se ipse uestimentis suis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. V.11)
num eum veternus aut aqua intercus tenet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 45)

SEARCH

MENU NAVIGATION