라틴어 문장 검색

Hunc florem non urit hyems, non decoquit estas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:7)
Iste parit, nullo uexatus uomere, quicquid Militat aduersum morbos nostramque renodat, Instantis morbi proscripta peste, salutem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:10)
Sed tamen hoc superest quod mentem concutit, obstat Proposito, uexat animum, concepta retardat, Quod tanti uires operis, tot pondera rerum Tantum nescit opus, operas suspirat ad istas Nostra manus, que sic hominem conducit ad esse.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:13)
Cogitat, exquirit, studet, inuenit, eligit ergo Que uia, quis callis, que semita rectius ipsam Defferat ad superos archanaque regna Tonantis Vtque minus possit gressus uexare uiantis Limitis asperitas, pes scandala nesciat, immo Vt cicius possit munus complere quod instat, In quo percurrat celum, mare, sydera, currum Imperat excudi Sapiencia nec pede lento Affectum sequitur effectus, sed simul instant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 18:3)
Hic ardet Cancer, urit Leo, Virgo resultat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:11)
Que nullos hominum gressus uolucrumque uolatus Noscit, ab incursu rerum strepituque uiantum Funditus excipitur, nullo uexata tumultu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:4)
Et ne degeneres scurrili more lacertos Exerat et turpi uexet sua brachia gestu, Aut fastum signans ulnas exemplet in arcum, Admonet illa uirum, uel ne delibet eundo Articulisque pedum terram, uix terrea tangens, Eius legitimo firmat uestigia gressu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:8)
Proposito stat fixa suo Natura nec ullo Concutitur uexata metu, sed mente timorem Expugnat, crescit animus bellique uoluntas Surgit, et affectus Virtutibus insidet idem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:1)
magis ergo furore Vritur et magno strepitu bacchatur Egestas, Dum uidet in cassum clauam seuire nec illam Respondere sibi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:5)
Nunc alget meus ille calor, meus ille caminus Qui solis flammas urit, succendit in undis Neptunum, Bachum bachari cogit et ipsum Fulminat igne Iouem, superis furatur honorem Numinis et multos cogit seruire potentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:18)
[0438A] Illic taurus terram pedibus vexando, mugitibus intonando, sui duelli fulmina praecinebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:149)
Illic canis autem phantasticis vexando vulneribus, aera dentium importunitate mordebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:161)
qui primum aquilonaris irae vexatus insania, nunc in Favonii favorabili gremio conquiescebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:15)
AÎris ut fidei se flos committere possit, Nec florem primum frigoris urat hiems.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:16)
Haec est possessio, pessime possidens suum possessorem, quae dum alios detractionis latratibus vexat, sui possessoris animum intestino morsu perfodiens, inquietat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION