라틴어 문장 검색

Et properabunt gentes multae et dicent: " Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob, et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis eius "; quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem.
(불가타 성경, 미카서, 4장2)
non enim sunt ii aut scientia aut arte divini, Sed superstitiosi vates inpudentesque harioli Aut inertes aut insani aut quibus egestas imperat, Qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant viam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 190:3)
- non sunt ei aut scientia aut arte divini - sed superstitiosi vates impudentesque harioli aut inertes aut insani aut quibus egestas imperat, qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant viam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 190:5)
Deliberet ergo prudentia vestra et indagatione subtili perquirat quid vestro magis expedire videatur honori, utrumne spem amnanti largiri et ab ira ipsum mortis eripere eique ad omnia peragenda bona viam aperire incognitam, an hoc denegando cunctorum bonorum praecludere viam et mortis semitam aperire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 5:6)
Hoc rex audiens, [0697B] sine mora peditibus ac militibus ducentis accitis, jussit viam obsidere et caute observare per quas semitas viri Damascum cum sarcinis profecturi erant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 6:3)
diverticula autem sunt semitae transversae, quae sunt a latere viae militaris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3773)
Dehinc tertia die castra amoventes et viam rursus in littore maris continuantes, in semitam cujusdam montis mirae et inauditae angustiae referuntur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 78:1)
Filii quoque Agar, qui exquirunt sapientiam super terram, negotiatores Merran et Theman et fabulatores et inquisitores prudentiae: viam autem sapientiae non cognoverunt neque commemorati sunt semitas eius.
(불가타 성경, 바룩서, 1장23)
Sicut fortes currunt, quasi viri bellatores ascendunt murum; unusquisque in viis suis graditur, et non declinant a semitis suis.
(불가타 성경, 요엘서, 2장7)
Propter hoc ecce ego saepiam viam tuam spinis et saepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet;
(불가타 성경, 호세아서, 2장8)
Turci autem comperto illorum abscessu per delatores, qui assidue inter populos fraternitate habitabant falsa, ad sexaginta milites armatos ab eadem praedicta parte urbis et porta clam per notas semitas montium egressi, persecuti sunt Christianos ad locum quo viam constituerant spe recuperandi alimenti.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 106:2)
simul in silvam ventum est, ubi plures diversae semitae erant, et nox adpropinquabat, cum perpaucis maxime fidis via devertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 539:1)
Et principibus satisfaciens donis et verbis pacificis, ductorem viae per montana juxta littora maris, ubi loca semitarum perplexa et ignota erant, virum aetate senem concessit, qui eos a littore maris via reflexa per angustas fauces montis tam arcta semita duxit, ut vix homo post hominem, animal post animal incederet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 76:4)
Propiussemita ducit ad civitatem quam magna via, et tamen citius per magnam viamad civitatem venietis quam per semitam.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 118:4)
ita nunc subito, propere et celere obiectumst mihi negotium, nec quisquamst tam opulentus, qui mi obsistat in via, nec strategus nec tyrannus quisquam, nec agoranomus, nec demarchus nec comarchus, nec cum tanta gloria, quin cadat, quin capite sistat in via de semita.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 33)

SEARCH

MENU NAVIGATION