라틴어 문장 검색

Mars videt hanc visamque cupit potiturque cupita et sua divina furta fefellit ope.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권12)
"O Phoebi lecte sacerdos, fallor, an et natum, cum primum haec moenia vidi, bisque duas natas, quantum reminiscor, habebas?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 59:2)
Certe edepol, nisi me animus fallit, aut parum prospiciunt oculi, Meae nutricem gnatae video.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 117)
In semine tuo benedicentur omnes gentes, quod creditum est cum audiretur praedictum, et negatur cum videtur impletum, - hoc tamen interim brevissimum et, nisi fallor, invictissimum cogitent, aut actam esse istam causam in ecclesiastico transmarino iudicio aut non esse actam;
(아우구스티누스, 편지들, 35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum 3:4)
Laudes itaque tuas in Christo, sive magis in te laudes Christi, vide quid mihi delectationis et laetitiae fuit audire ab illo qui nec fallere me posset propter fidem suam, et eas ignorare non posset propter amicitiam tuam.
(아우구스티누스, 편지들, 45. (A. D. 418 Epist. CC) Domino Inlustri et Merito Praestantissimo Atque In Christi Dilectione Carissimo Filio Valerio Augustinus In Domino salutem 2:1)
frigere videntur ista plerisque, sed hoc ipso manifestum est, quomodo iudicem fefellerit, quod vix a lectore deprehenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 148:1)
tunc eiusmodi utendum coloribus, ubi uerendum est ne uideamur rem duram postulare, ubi contra honestam personam promissione iudex molliore fallendus est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Patronus operas remissas repetens.40)
Quod non ideo non facio, ne fallar in eis, sed ne tu a me laudatus ipse te laudasse videaris et propter illam iustitiae regulam, quia mihi fieri nolo.
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 4:8)
-Nunc vide, domine, ne dissipes filium pro ingenio mulieris, ne forte fallat te ut quedam anus.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 7. Tertii sapientis prima historia: Canis 1:9)
Vivere quidem videtur ignorantibus et non esse peccato mortua, sed Christo, quem secreta non fallunt, mortua est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 5:4)
quamquam, nisi me fallebat, res se sic habebat ut totius belli omne discrimen in D. Bruto positum videretur qui si, ut sperabamus, erupisset Mutina, nihil belli reliqui fore videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 5 2:1)
Cetera de genere hoc mirande multa videmus, quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt, ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit propter opinatus animi, quos addimus ipsi, pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 16:2)
ut agricola, cum florem oleae videt, bacam quoque sese visurum putat, non sine ratione ille quidem sed non numquam tamen fallitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 22:3)
Vides, quemadmodum extrema quoque mancipia, ubi illis stimulos adegit dolor, excitentur et intentissimas custodias fallant ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 25:1)
Non sinit aduersis respergere prospera, mestis Gaudia, Fortunam se fallere cogit et auffert Hanc sibi, mendacem ueram facit esse, fidelem Falsam, constantem fluidam cecamque uidentem Reddit, et ad tempus cogit cessare uagantem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION