라틴어 문장 검색

"Dextra laevaque cautibus cavatis proserpunt et longa colla porrecti saevi dracones inconnivae vigiliae luminibus addictis et in perpetuam lucem pupulis excubantibus."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:106)
"Canis namque praegrandis, teriugo et satis amplo capite praeditus, immanis et formidabilis, tonantibus oblatrans faucibus mortuos, quibus iam nil mali potest facere, frustra territando ante ipsum limen et atra atria Proserpinae semper excubans servat vacuam Ditis domum:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:150)
"Sed heus tu, inquit Charite Quam probe veste contectus omnique comite viduatus prima vigilia tacitus fores meas accedas unoque sibilo contentus nutricem istam meam opperiare, quae claustris adhaerens excubabit adventui tuo:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:69)
Quia ergo pastorali vigilique cautela beatissimus papa Bonifatius in epistula sua posuit de Antonino loquens episcopo et ait:
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 9:1)
Numnam in plateas Londini immitterent, ut vigiles scilicet eum prehenderent et coram aliquo ex iusticiariis pacis sisterent, unde omnia quae egerant per examinationem proderentur?
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:14)
Legeris hec quisquis, uerbis monearis in istis, Vt uigili cura caueas, que sunt nocitura, Ne pateat predae locus usquam mentis in aede, Semper et insistas, ut ei uigilando resistas;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IV. De sompnolento et fure 5:6)
Cui ne quid possit contingere tale, quod obsit, Sit racione pari catus et uigil hunc imitari.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, V. De paupere et fure 6:7)
circiter vigilia prima imperat, speculatores apparitoresque omnes ut sibi praesto essent.
(카이사르, 아프리카 전기 37:3)
et partim tempestate impediti vigiles non poterant diligentiam praestare, partim illo responso deterrebantur.
(카이사르, 히스파니아 전기 3:17)
Cui de Pompeio cum nuntius esset allatus eo die proficisci, cuius in adventum praesidi causa Caesar complura castella occupasset, partim ubi equitatus, partim ubi pedestres copiae in statione et in excubitu castris praesidio esse possent, hic in adventu Pompei incidit ut matutino tempore nebula esset crassissima.
(카이사르, 히스파니아 전기 6:5)
Praesidium, vigiles iugulant, portas praecludunt, de integro pugnare coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 35:7)
Hunc conspicatae naves, quae iussu Bruti consuetudine cotidiana ad portum excubabant, sublatis ancoris sequi coeperunt.
(카이사르, 내란기, 2권 22:4)
Hoc confecto negotio a Sasonis ad Curici portum stationes litoraque omnia longe lateque classibus occupavit custodiisque diligentius dispositis ipse gravissima hieme in navibus excubans neque ullum laborem aut munus despiciens, neque subsidium exspectans si in Caesaris complexum venire posset. . .
(카이사르, 내란기, 3권 8:5)
Illi, cum animadvertissent ex ignibus noctu cohortes nostras ad munitiones excubare, silentio aggressi universi intra multitudinem sagittas coniciebant et se confestim ad suos recipiebant.
(카이사르, 내란기, 3권 50:2)
Nam ut ad mare duo cohortes nonae legionis excubuerant, accessere subito prima luce Pompeiani;
(카이사르, 내란기, 3권 63:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION