라틴어 문장 검색

vicimus victi Phryges.
(세네카, 아가멤논 16:4)
impetu facto, dum se putant vincere vicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 695:2)
eodem anno in Aequis varie bellatum, adeo ut in incerto fuerit et apud ipsos exercitus et Romae vicissent victine essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 325:2)
ea fato quodam data nobis sors est ut magnis omnibus bellis victi vicerimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 587:2)
iam victi vicimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 8127)
Judicii signum, tellus sudore madescet, Et coelo rex adveniet per saecla futurus, Scilicet in carne praesens, ut vinceret orbem, etc.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 61:12)
Ad quam religatus flagris dirissimis diutissime vexatur, nec vincitur, semper Christum invocando flebilibus vocibus.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:5)
Considerandum igitur quis iste fuerit, qui in regni culmine, inter tot divitias et luxus saeculi, semet ipsum calcata carnis petulantia vincere studuit, quod eius ostendit caro incorruptibilis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 21:4)
Verecundum namque nimis nobili videtur mulieri exsistere et in eius plurimum contumeliam redundare, si inferioris ordinis sibi deposcat amorem, superiori et medio praetermissis ordinibus, nisi morum probitas supereffluente valeat penso nobilitatis compensationem inducere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 1:3)
Ideoque quum videam vos omnino in amoris arte instructam, vestram in amore deposco doctrinam ut me scilicet docere dignetur gratia vestra quae sint ea quae exiguntur in amore praecipua, id est, quae constituant hominem amore dignissimum, quia, quum instructus fuero, nullius me poterit erroris obumbrare defensio vel occasio excusare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 8:3)
Quum enim omnis ex amoris rivuli plenitudine procedat urbanitas, eoque magistro omni benefacto praestetur initium omnisque exitus bonitatis peragatur, et usque modo expers sim et ignarus amoris inventus, non est mirandum si ab eius inveniar alienus effectu et eius instanter petam praecepta doceri, quia quod quis toto mentis scire cupit affectu, improba solet petitione deposcere avidaque mente suscipere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 8:4)
Si nobilis aliquis mulieris alicuius nobilis deposcat amorem, his illam verbis conetur attrahere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 1:1)
Sed vos attente inspicite qua reperiatur laude vel praemio dignus comes vel marchio, qui plebeiae deposcit amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 2:3)
Vestram autem clementiam pleno cordis affectu deposco, ut me vestrum specialem hominem reputetis, sicut vestris singulariter sum mancipatus obsequiis, et ut mea facta praemium mereantur coram vobis invenire quod opto.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 3:17)
Sed vestram cupio clementiam edoceri quod talis apud vos praemii largitionem promereri deposco, quo intolerabilis est poena carere, et illud possidere largitum cunctis esset divitiis abundare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 5:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION