라틴어 문장 검색

In quo quidem agone tanta victoris Enee clementia fuit, ut nisi balteus, quem Turnus Pallanti a se occiso detraxerat, patuisset, victo victor simul vitam condonasset et pacem, ut ultima carmina nostri Poete testantur. 15.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:18)
Omne malum victi, quod sors feret ultima rerum, Omne nefas victoris erit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:28)
victor perpetuo epitheto Herculis usus est, quia omnia animalia vicit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2031)
sparsae per Italiam et victoribus permixtae hostilia loquebantur, praecipua quartadecimanorum ferocia, qui se victos abnuebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장2)
" Sic ait, et geminum pugnae proponit honorem, victori velatum auro vittisque iuvencum, ensem atque insignem galeam solacia victo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 15:3)
decora omnia regni accumulant fasces et princeps consule crescit, personat ergo tuum caelo, rure, urbibus, undis exsultans Europa sophos, quod rector habens, victor qui fueras, fateor, trepidaverat orbis dum non vis vicisse tibi nimioque pudore quod regnum mereare doles tristique repulsa non moderanda subis quae defendenda putasti.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 3)
victores ad centum quadraginta nec omnes Romani sed pars Gallorum, victi amplius ducenti ceciderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 290:2)
quod et in pyctali ait certamine victori velatum auro vittisque iuvencum, ensem atque insignem galeam, solacia victo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2823)
Nec tam turpe fuit vinci, quam contendisse decorum est, magnaque dat nobis tantus solacia victor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 4:4)
nam si omnibus peditum quoque copiis congressus rex fuisset, forsitan inter tumultum, cum omnes victi metuque perculsi ex proelio intra vallum, protinus inde supervadentem munimenta victorem hostem fugerent, exui castris potuerit rex;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 431:1)
victor venit Asiae ferocis, ultor Europae, trahit captiva Pergama et diu victos Phrygas;
(세네카, 아가멤논 5:2)
elisit hydram, dente cum fixo tenens media palude victor, effuso obrutus artus veneno, sanguis hunc Nessi opprimet, qui vicit ipsas horridi Nessi manus?
(세네카, Hercules Oetaeus 14:17)
patres conscripti, victoria cui nec deus nec homo quisquam invideat victi a vobis et imperatore vestro dedimus nos vobis, rati, quo nihil victori pulchrius est, melius nos sub imperio vestro quam legibus nostris victuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 317:2)
Paulum et ab insessis maestae Pelopeides aris promovere gradum seriemque et dona triumphi mirantur, victique animo rediere mariti, atque ubi tardavit currus et ab axe superbo explorat causas victor poscitque benigna aure preces, ausa ante alias Capaneia coniunx:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권263)
cesserit Ausonio si fors victoria Turno, convenit Evandri victos discedere ad urbem, cedet Iulus agris, nec post arma ulla rebelles Aeneadae referent ferrove haec regna lacessent, sin nostrum adnuerit nobis Victoria Martem (ut potius reor et potius di numine firment), non ego nec Teucris Italos parere iubebo nec mihi regna peto:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION