라틴어 문장 검색

"Etiam de ista corporis speciosa habitudine deque hac virginali prorsus verecundia generosa stirpe proditum et recte conicerem, sed et meus Demeas eadem litteris pronuntiat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 21:8)
Neci mora, cum omnibus illis cibariis vasculis raptim remotis, laciniis cunctis suis renudata, crinibus quam dissolutis ad hilarem lasciviam in speciem Veneris quae marinos fluctus subit pulchre reformata, paulisper etiam glabellum femina rosea palmula potius obumbrans de industria quam tegens verecundia,
(아풀레이우스, 변신, 2권 17:1)
tandem itaque asinali verecundia ductus, aegerrime tamen digrediens rivulo proximo sitim lenio.
(아풀레이우스, 변신, 4권 12:1)
Namque is adultis iam tribus liberis doctrina instructis et verecundia praeditis vivebat gloriosus.
(아풀레이우스, 변신, 9권 32:2)
Tandem denique rupta verecundia sic alter alterum compellat:
(아풀레이우스, 변신, 10권 14:3)
Quo dolore et verecundia Christiani commoti, iterum post quatuor dies contra praefatum exercitum in loco, qui dicitur Aescesdun, quod Latine 'mons fraxini' interpretatur, totis viribus et plena voluntate ad proelium prodeunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 37 40:1)
Sed hoc ipsum est, quod mihi magnam difficultatem facit respondendi litteris tuis, quia et quantus mihi videaris, parco dicere propter verecundiam tuam, et utique minus dicendo, cum tu in me tantam laudem contuleris, quid nisi debitor remanebo?
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:2)
Cui benivolentiae debitor sum, quia et tam fideliter et tam benivole ea quae vera sunt, possem de te dicere, nisi, ut supra dixi, verecundiae tuae parcerem.
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 4:2)
Quod Caesellius Vindex a Sulpicio Apollinari reprehensus est in sensus Vergiliani enarratione.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 1:1)
Caesellius autem Vindex in Lectionibus suis Antiquis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 11:1)
De Caeselli Vindicis pudendo errore, quem offendimus in libris eius quos inscripsit Lectionum .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 1:1)
TURPE erratum offendimus in illis celebratissimis commentariis Lectionum Antiquarum Caeselli Vindicis, hominis hercle pleraque haut indiligentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 2:1)
QUOD Theophrastus, philosophus omnis suae aetatis facundissimus, verba pauca ad populum Atheniensem facturus, deturbatus verecundia obticuerit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , IX1)
Sed Annaeus Cornutus, homo sane pleraque alia non indoctus neque inprudens, in secundo tamen librorum, quos De Figuris Sententiarum conposuit, egregiam totius istius verecundiae laudem insulsa nimis et odiosa scrutatione violavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, X 6:1)
Id verbum Caesellius Vindex in Commentario Lectionum Antiquarum ea figura scriptum dixit, qua ludibunda et ridibunda et errabunda dicitur ludens et ridens et errans.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION