라틴어 문장 검색

is cum ad impetum Tolumni, quacumque se intendisset, trepidantes Romanas videret turmas, insignemque eum regio habitu volitantem tota acie cognosset, hicine est inquit, ruptor foederis humani violatorque gentium iuris?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 204:1)
interim Galli postquam accepere ultro honorem habitum violatoribus iuris humani elusamque legationem suam esse, flagrantes ira, cuius impotens est gens, confestim signis convolsis citato agmine iter ingrediuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 410:1)
aderunt in tempore, Manlius inquit, et cum illis aderit Iuppiter ipse, foederum a vobis violatorum testis, qui plus potest polletque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 82:1)
Sed et nunc et et saepe alias dea suam sedem suumque templum aut tutata est aut a violatoribus gravia piacula exegit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 263:1)
proinde si quid ad ea in quae tum pax conventura videbatur, quasi multa navium cum commeatu per indutias expugnatarum legatorumque violatorum, adicitur, est quod referam ad consilium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 421:1)
rogationem extemplo tulerunt plebesque scivit, ut Philippi statuae et imagines omnes nominaque earum, item maiorum eius virile ac muliebre secus omnium tollerentur delerenturque diesque festi, sacra, sacerdotes, quae ipsius maiorumque honoris causa instituta essent, omnia profanarentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 502:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION