라틴어 문장 검색

credulus ante ut iit, frutices haec nacta resistit et latet et nullo est invenienda modo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권80)
Tum primum subiere domus (domus antra fuerunt et densi frutices et vinctae cortice virgae). Semina tum primum longis Cerealia sulcis obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 16:4)
Salmacis extimuit loca que haec tibi libera trado, hospes ait, simulatque gradu discedere verso, tunc quoque respiciens, fruticumque recondita silva delituit, flexuque genu submisit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:6)
Annis aevoque soluti ante gradus sacros cum starent forte locique narrarent casus, frondere Philemona Baucis, Baucida conspexit senior frondere Philemon Iamque super geminos crescente cacumine vultus mutua, dum licuit reddebant dicta vale que o coniunx dixere simul, simul abdita texit ora frutex.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 70:3)
" Stagna tamen timeat nec carpat ab arbore flores, et frutices omnes corpus putet esse deorum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 34:8)
quot frutices silvae, quot flavas Thybris harenas, mollia quot Martis gramina campus habet, tot mala pertulimus, quorum medicina quiesque nulla nisi in studio est Pieridumque mora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 116)
inculto nam stirpe frutex vitiosus iniquis luxuriam virgis inhonesto effundere suco coeperat et nodos per acumina crebra ligabat.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 324)
Nuntia diluvii iam decrescentis ad arcam ore columba refert ramum viridantis olivae.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), De Noe et Diluvio1)
nunc locus Emerita est tumulo, clara colonia Vettoniae, quam memorabilis amnis Ana praeterit et viridante rapax gurgite moenia pulchra lavit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.53)
Hic gravis Entellum dictis castigat Acestes, proximus ut viridante toro consederat herbae:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 16:1)
" Sic fatus cingit viridanti tempora lauro, et primum ante omnes victorem appellat Acesten.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 20:12)
Hunc procul errantem rabidae venantis Iuli commovere canes, fluvio cum forte secundo deflueret ripaque aestus viridante levaret.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:7)
Hos natura modos primum dedit, his genus omne silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:6)
haec passa ferrum est, dum parat Phoebus diem, illius alta nocte succisus frutex;
(세네카, 메데아 11:20)
caerulea taurus colla sublimis gerens erexit altam fronte viridanti iubam;
(세네카, 파이드라 15:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION