라틴어 문장 검색

Possum donare sapienti, quod viritim meum est, licet illius sint omnia ;
(세네카, 행복론, Liber VII 35:1)
auferetur enim illi non ex iis, quae universa habet, sed ex iis, quibus dominus inscriptus est, quae viritim ei serviunt.
(세네카, 행복론, Liber VII 41:2)
quid, si tibi libuerit relictis in quos ira viritim exarsit aspicere caesas gladio contiones et plebem immisso milite contrucidatam et in perniciem promiscuam totos populos capitis damnatos tamquam aut curam nostram deserentibus aut auctoritatem contemnentibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 12:2)
ambitio viritim singulos occupat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 9:3)
Non enim Gai saevitiam, sed irae, propositum est describere, quae non tantum viritim furit sed gentes totas lancinat, sed urbes et flumina et tuta ab omni sensu doloris converberat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 119:2)
Senatorium gradum census ascendit, census equitem Romanum a plebe discernit, census in castris ordinem promouet, censu iudex in foro legitur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.38)
iam si frequentes consederamus, officium audiendi omnibus,2 uni solum quem forsitan elegissemus deputans ius loquendi, viritim vicissimque, non tumultuatim nec sine schematis cuiuspiam gestu artificioso doctrinae suae opes erogaturus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 2:3)
Sed enim agri tributo onusti viliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora (nam hae sunt notae captivitatis), dei vero qui magis tributarii, magis sancti, immo qui magis sancti, magis tributarii.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 6:1)
censum enim instituit, rem saluberrimam tanto futuro imperio, ex quo belli pacisque munia non viritim, ut ante, sed pro habitu pecuniarum fierent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 434:1)
non enim, ut ab Romulo traditum ceteri servaverant reges, viritim suffragium eadem vi eodemque iure omnibus datum est, sed gradus facti, ut neque exclusus quisquam suffragio videretur et vis omnis penes primores civitatis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 445:2)
milia octoginta eo lustro civium censa dicuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 451:3)
Servius quamquam iam usu haud dubie regnum possederat, tamen quia interdum iactari voces a iuvene Tarquinio audiebat se iniussu populi regnare, conciliata prius voluntate plebis agro capto ex hostibus viritim diviso ausus est ferre ad populum, vellent iuberentne se regnare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 464:1)
is censum primum egit, lustrum condidit, quo censa LXXX milia esse dicuntur, pomerium protulit, colles urbi adiecit Quirinalem, Viminalem, Aesquilinum, templum Dianae cum Latinis in Aventino fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha41)
census deinde actus et conditum ab Quinctio lustrum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 33:1)
censa civium capita centum quattuor milia septingenta quattuordecim dicuntur praeter orbos orbasque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 33:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION