라틴어 문장 검색

Nec paludem quidem vicinam esse oportet aedificiis nec iunctam militarem viam, quod illa caloribus noxium virus eructat et infestis aculeis armata gignit animalia, quae in nos densissimis examinibus involant, tum etiam nantium serpentiumque pestes hiberna destitutas uligine, caeno et fermentata colluvie venenatas emittit, ex quibus saepe contrahuntur caeci morbi, quorum causas ne medici quidem perspicere queunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 6:2)
si minus, stercore saturare et omne virus, quod adhuc inest terrae, propulsare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 15:6)
Ac de iis quoque leguminibus, quae velluntur, Tremelius obesse ait maxime solo virus ciceris et lini, alterum quia sit salsae,alterum quia sitfervidae naturae, quod etiam Vergilius significat dicendo:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 13장 3:1)
Nam de vinetis quae longo situ exoleverunt, inter omnes auctores constitit pessima esse si reserere velimus, quod et inferius solum plurimis radicibus sit impeditum ac velut irretitum, et adhuc non amiserit virus et cariem illam vetustatis, quibus hebetata quasi aliquibus venenis humus torpeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 2:1)
Nam quercus etiam excisa radices noxias oliveto relinquit, quarum virus enecat oleam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 7:3)
in eam deinde auriculam omnis vis morbi pestilensque virus dicitur,donec pars, quae fibula circumscripta est, demortua excidit, et minimae partis iactura caput conservatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 5장 4:5)
Est etiam mortiferus serpentis ictus, est et minorum 6 animalium noxium virus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 1:1)
eius mulieris ingenio paratum virus, cuius minister e spadonibus fuit Halotus, inferre epulas et explorare gustu solitus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 66장6)
promittentibus dein tam praecipitem necem quam si ferro urgeretur, cubiculum Caesaris iuxta decoquitur virus cognitis antea venenis rapidum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장11)
ex nonnullis comperi persuasissimum habuisse eum neminem hominem pudicum aut ulla corporis parte purum esse, uerum plerosque dissimulare uitium et callide optegere;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 29장 1:3)
Namque abunde constantis animi et dignus, qui pudicus esset, nihil ex pristina voluntate mutaverat, sed captum Dymni amore simulabat nihil recusare.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 14:1)
Virus haud ullum magis noxium est:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 14:2)
Stygem appellant fontem, ex quo pestiferum virus emanat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 10장 18:1)
sed turpe viro timuisse futura.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 387:1)
scuta virum, donec iam celsior arbore pontus immensusque ratem spectantibus abstulit aer.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 526:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION