라틴어 문장 검색

Si corpus resistitur partim in ratione velocitatis, partim in velocitatis ratione duplicata, & sola vi insita in Medio similari movetur, sumantur autem tempora in progressione Arithmetica:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. III. De motu corporum quae resistuntur partim in ratione velocitatis, partim in ejusdem ratione duplicata. 2:1)
Petreius ubi videt Catilinam, contra ac ratus erat, magna vi tendere, cohortem praetoriam in medios hostis inducit eosque perturbatos atque alios alibi resistentis interficit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 60장9)
Quo testante resistere solum non posse, in unum coacta barbara multitude venit prope Mogontiacum, prohibitura viribus magnis exercitum, ne transmitteret flumen.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 8:3)
sin autem vi agere conabitur, spero fore studiis non solum amicorum sed etiam alienorum ut vi resistamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 5장 2:6)
superata omni ea resistentia, vis redundans accelerationem motus sibi proportionalem, partim in partibus Machinae, partim in corpore resistente producet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 41:6)
ala deinde et umbonibus pulsantes, in summotos gradu inlato, aliquantum spatii velut nullo resistente incessere, urgentibus et novissimis primos ut semel motam aciem sensere, quod ipsum vim magnam ad pellendum hostem addebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 455:2)
At nostri equites, qui paulo ante cum resistentibus fortissime conflixerant, laetitia victoriae elati magno undique clamore sublato cedentibus circumfusi, quantum equorum vires ad persequendum dextraeque ad caedendum valent, tantum eo proelio interficiunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 30장3)
Nam si vires, quibus particulae distantes se mutuo agitant, augerentur in duplicata ratione velocitatis, projectile resisteretur in eadem ratione duplicata accurate;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 10:3)
At postquam Motuum Lunarium inaequalitates aggressus essem, deinde etiam alia tentare caepissem quae ad leges mensuras Gravitatis & aliarum virium, ad figuras a corporibus secundum datas quascunque leges attractis describendas, ad motus corporum plurium inter se, ad motus corporum in Mediis resistentibus, ad vires, densitates & motus Mediorum, ad Orbes Cometarum & similia spectant, editionem in aliud tempus differendam esse putavi, ut caetera rimarer & una in publicum darem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 2:3)
Germaniciani quidem etiam principem detractabant non a se datum summaque ui Germanicum, qui tum iis praeerat, ad capessendam rem p. urgebant, quanquam obfirmate resistentem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 25장 2:2)
Ubi Turcorum custodiam et vires in praesidio reperientes, moenia fortiter assiliunt, et dum hostes ab intus pro anima eis [0620A] resistunt, utrinque plurimi occisi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 58:4)
Dux autem Godefridus, qui solus cum quinquaginta sodalibus in equi velocitate praecesserat, subsequentis populi in brevi adunatis viribus, indubitanter ad ardua mentis conscendit, cum Turcis [0436C] ferire et armis committere, quos conglobatos et immobiles ad resistendum in montis vertice respiciebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 84:1)
Qui continuo accitis undique viribus equitum et peditum, in terram Damascenorum adversus interfectores fratrum descendit, per dies quindecim terram et regiones depopulatus, nemine sibi resistente.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 34:8)
Tum defensores animo praestantes et viribus, per propugnacula ciliciis undique laxius pansis, quae telorum impetus cohiberent, obtecti scutis vimine firmissimo textis et crudorum tergorum densitate vestitis, validissime resistebant, ferrea nimirum facie omni:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 10:1)
resistendum, Laeli et Scipio, senectuti est eiusque vitia diligentia compensanda sunt, pugnandum tamquam contra morbum sic contra senectutem, habenda ratio valetudinis, utendum exercitationibus modicis, tantum cibi et potionis adhibendum, ut reficiantur vires, non opprimantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 46:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION